Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40. ad ea consul neque se Ligures provinciam
sortitum esse ait,
neque cum Liguribus bellum
gessisse,
neque triumphum de iis postulare;
[
2]
Q.
Minucium confidere brevi subactis iis meritum1 triumphum postulaturum atque impetraturum esse;
[
3]
se de Gallis Bois postulare triumphum,
quos acie
vicerit,
castris exuerit,
quorum gentem biduo post
pugnam totam acceperit in deditionem,
a quibus
obsides abduxerit,
pacis futurae pignus.
[
4]
verum
enimvero illud multo maius esse,
quod tantum
[p. 270]
numerum Gallorum occiderit in acie,
quot cum2 3 milibus certe Boiorum nemo ante se imperator pugnaverit.
[
5]
plus partem dimidiam ex quinquaginta milibus hominum caesam,
multa milia capta;
senes
puerosque Bois superesse.
[
6]
itaque id quemquam
mirari posse,
cur victor exercitus,
cum hostem in
provincia neminem reliquisset,
Romam venerit ad
celebrandum consulis triumphum?
[
7]
quorum militum
si et in alia provincia opera uti senatus velit,
utro
tandem modo promptiores ad aliud periculum
novumque laborem ituros credat,
si persoluta eis sine
detractatione prioris periculi laborisque merces sit,
an si spem pro re ferentes4 dimittant,
iam semel in prima spe deceptos?
[
8]
nam quod ad se attineat,
sibi gloriae in omnem vitam illo die satis quaesitum esse,
quo se virum optimum iudicatum ad accipiendam matrem Idaeam misisset senatus.
[
9]
hoc titulo,
etsi
nec consulatus nec5 triumphus addatur,
satis honestam honoratamque P.
Scipionis Nasicae imaginem fore.
[
10]
universus senatus non ipse modo ad decernendum triumphum consensit,
sed etiam tribunum plebis auctoritate sua compulit ad remittendam intercessionem.
[
11]
P.
Cornelius consul triumphavit de Bois.
in eo triumpho Gallicis carpentis arma signaque et
spolia omnis generis travexit et vasa aenea Gallica
[p. 272]
et cum captivis nobilibus equorum quoque captorum6 gregem traduxit.
[
12]
aureos torques transtulit mille quadringentos septuaginta unum,
ad hoc auri pondo ducenta quadraginta septem,
argenti infecti factique in Gallicis vasis,
non infabre suo more factis,
duo milia trecenta quadraginta pondo,
bigatorum nummorum ducenta triginta quattuor.
[
13]
militibus qui currum
secuti sunt centenos vicenos quinos asses divisit,
duplex centurioni,
triplex equiti.
[
14]
postero die
contione advocata de rebus ab se gestis et de iniuria
tribuni bello alieno se illigantis,
ut suae victoriae
fructu se fraudaret,
cum disseruisset,
milites exauctoratos dimisit.