Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. legati terni in Africam ad Carthaginienses
et in1 Numidiam ad frumentum rogandum quod in
[p. 162]
Graeciam portaretur missi,
pro quo pretium solveret2 populus Romanus.
adeoque in apparatum curamque
[
2]
eius belli civitas intenta fuit ut P.
Cornelius consul
ediceret,
[
3?]
qui senatores essent quibusque in senatu
sententiam dicere liceret,
quique minores magistratus
essent,
ne quis eorum longius ab urbe Roma abiret
quam unde eo die redire posset,
neve uno tempore
quinque senatores ab urbe Roma abessent.
[
4]
in
comparanda impigre classe C.
Livium praetorem
contentio orta cum colonis maritimis paulisper
tenuit.
[
5]
nam cum cogerentur in classem,
tribunos
plebi appellarunt;
ab iis ad senatum reiecti sunt.
senatus ita ut ad unum omnes consentirent,
decrevit
vacationem rei navalis eis colonis non esse.
[
6]
ostia
et Fregenae et Castrum Novum et Pyrgi et Antium
et Tarracina et Minturnae et Sinuessa fuerunt,
quae
cum praetore de vacatione certarunt.
3
[
7]
consul deinde M'.
Acilius ex senatus consulto ad collegium fetialium rettulit,
ipsine utique regi Antiocho indiceretur bellum,
an satis esset ad praesidium aliquod eius
nuntiari,
4
[
8?]
et num Aetolis quoque separatim indici iuberent bellum,
et num prius societas et amicitia eis5 renuntianda esset quam bellum indicendum.
[
9]
fetiales responderunt iam ante sese,
cum de Philippo [p. 164] consulerentur,
decrevisse nihil referre,
ipsi coram an6 ad praesidium nuntiaretur;
[
10]
amicitiam renuntiatam videri,
cum legatis totiens repetentibus res nec reddi nec satisfieri aequum censuissent;
[
11]
Aetolos ultro sibi bellum indixisse,
cum Demetriadem,
sociorum urbem,
per vim occupassent,
[
12?]
Chalcidem terra marique oppugnatum issent,
regem Antiochum in Europam
ad bellum populo Romano inferendum traduxissent.
[
13]
omnibus iam satis comparatis M'.
Acilius consul
edixit ut quos L.
Quinctius milites conscripsisset et
quos sociis nominique Latino imperasset,
quos secum
in provinciam ire oporteret,
et tribuni militum
legionis primae et tertiae,
ut ii omnes7 Brundisium idibus Mais convenirent.
8
[
14]
ipse a.
d.
quintum nonas Maias paludatus urbe egressus est.
per eosdem dies et praetores in provincias profecti sunt.