Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
39. Romanos prime sustinebant in angustiis
Lacedaemonii,
ternaeque acies tempore uno locis
diversis pugnabant;
deinde crescente certamine
nequaquam erat proelium par.
[
2]
missilibus enim
Lacedaemonii pugnabant,
a quibus se et magnitudine scuti perfacile Romanus tuebatur miles,
et
quod alii vani,
alii leves admodum ictus erant.
[
3]
nam
propter angustias loci confertamque turbam non
modo ad emittenda cum procursu,
quo plurimum
concitantur,
tela spatium habebant,
sed ne ut de
gradu quidem libero ac stabili conarentur.
[
4]
itaque
ex adverse missa tela nulla in corporibus,
rara in
[p. 520]
scutis haerebant;
[
5]
ab circumstantibus ex superioribus1 locis vulnerati quidam sunt;
mox progressos iam
etiam ex tectis non tela modo sed tegulae quoque
inopinantes perculerunt.
[
6]
sublatis deinde supra
capita scutis continuatisque ita inter se,
ut non modo
ad caecos ictus sed ne ad inserendum quidem ex
propinquo telum loci quicquam esset,
testudine facta
subibant.
[
7]
et primae angustiae paulisper sua hostiumque refertae turba tenuerunt;
postquam in
patentiorem viam urbis paulatim urgentes hostem
processere,
non ultra vis eorum atque impetus
sustineri poterant.
[
8]
cum terga vertissent Lacedaemonii et fuga effusa superiora peterent loca,
Nabis quidem,
ut capta urbe trepidans,
quanam ipse
evaderet circumspectabat;
[
9]
Pythagoras cum ad
cetera animo officioque ducis fungebatur,
tum vero
unus ne caperetur urbs causa fuit;
succendi enim
aedificia proxima muro iussit.
[
10]
quae cum momento
temporis arsissent,
ut adiuvantibus ignem,
qui alias
ad exstinguendum opem ferre solent,
ruere in
Romanos tecta,
[
11?]
nec tegularum modo fragmenta sed
etiam ambusta tigna ad armatos pervenire et flamma
late fundi,
fumus terrorem etiam maiorem quam
periculum facere.
[
12]
itaque et qui extra urbem erant
Romanorum,
tum maxime impetum facientes,
[p. 522]
recessere a muro,
et qui iam intraverant,
ne incendio2 ab tergo oriente intercluderentur ab suis,
receperunt sese;
[
13]
et Quinctius,
postquam quid rei esset vidit,
receptui canere iussit.
ita iam capta prope urbe
revocati in castra redierunt.