Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33. Hasdrubal postquam animadvertit exiguum Romanum exercitum in castris et spem omnem
in Celtiberorum auxiliis esse,
[
2]
peritus omnis barbaricae
et praecipue earum1 gentium in quibus per tot annos militabat perfidiae,
[
3]
facili linguae commercio,
2 cum utraque castra plena Hispanorum essent,
per occulta conloquia paciscitur magna mercede cum
Celtiberorum principibus ut copias inde abducant.
[
4]
nec atrox visum facinus—
non enim ut in Romanos
verterent arma agebatur—
et merces quanta vel
[p. 466]
pro bello satis esset dabatur ne bellum gererent,
et3 cum quies ipsa,
tum reditus domum fructusque videndi suos suaque grata vulgo erant.
[
5]
itaque non ducibus facilius quam multitudini persuasum est.
simul ne metus quidem ab Romanis erat,
quippe
tam paucis,
si vi retinerent.
[
6]
id quidem cavendum
semper Romanis ducibus erit exemplaque haec vere
pro documentis habenda,
ne ita externis credant
auxiliis ut non plus sui roboris suarumque proprie
virium in castris habeant.
[
7]
signis repente sublatis
Celtiberi abeunt,
nihil aliud quaerentibus causam
obtestantibusque ut manerent Romanis respondentes
quam domestico se avocari bello.
[
8]
Scipio,
postquam
socii nec precibus nec vi retineri poterant,
nec se aut
parem sine illis hosti esse aut fratri rursus coniungi
vidit posse,
nec ullum aliud salutare consilium in
promptu esse,
[
9]
retro quantum posset cedere statuit,
in id omni cura intentus necubi hosti aequo se
committeret loco,
qui transgressus flumen prope
vestigiis abeuntium insistebat.