Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25. tenebant Achradinae portas murosque
maxume transfugae,
quibus nulla erat per condiciones
veniae spes;
ei nec adire muros nec adloqui quemquam passi.
[
2]
itaque Marcellus,
postquam id inceptum inritum fuit,
ad Euryalum signa referri iussit.
tumulus est in extrema parte urbis aversus a mari
viaeque imminens ferenti in agros mediterraneaque
insulae,
percommode situs ad commeatus excipiendos.
[
3]
praeerat huic arci Philodemus Argivus ab Epicyde
impositus;
ad quem missus a Marcello Sosis,
unus
[p. 438]
ex interfectoribus tyranni,
cum longo sermone1 habito dilatus per frustrationem esset,
rettulit
Marcello tempus eum ad deliberandum sumpsisse.
[
4]
cum is diem de die differret,
dum Hippocrates
atque Himilco admoverent castra legionesque,
2 haud dubius,
si in arcem accepisset eos,
deleri Romanum exercitum inclusum muris posse,
[
5?]
Marcellus,
ut Euryalum neque tradi neque capi vidit posse,
inter Neapolim et Tycham—
nomina ea partium urbis
et instar urbium sunt—
posuit castra,
timens ne,
si
frequentia intrasset loca,
contineri ab discursu miles
avidus praedae non posset.
[
6]
legati eo ab Tycha et
Neapoli cum infulis et velamentis venerunt,
precantes
ut a caedibus et ab incendiis parceretur.
[
7]
de
quorum precibus quam postulatis magis consilio
habito Marcellus ex omnium sententia edixit militibus ne quis liberum corpus violaret:
cetera praedae
futura.
[
8]
Castra testis3 parietum pro muro saepta;
portis regione platearum patentibus stationes praesidiaque disposuit,
ne quis in discursu militum
impetus in castra fieri posset.
[
9]
inde signo dato
milites discurrerunt;
refractisque foribus cum omnia
terrore ac tumultu streperent,
a caedibus tamen
temperatum est;
rapinis nullus ante modus fuit
quam omnia diuturna felicitate cumulata bona
[p. 440]
egesserunt.
[
10]
inter haec et Philodemus,
cum spes4 auxilii nulla esset,
fide accepta ut inviolatus ad Epicyden rediret,
deducto praesidio tradidit tumulum Romanis.
[
11]
aversis omnibus ad tumultum ex parte captae urbis Bomilcar noctem eam nactus qua propter
vim tempestatis stare ad ancoram in salo Romana
classis non posset,
[
12]
cum triginta quinque navibus ex
portu Syracusano profectus libero mari vela in altum
dedit quinque et quinquaginta navibus Epicydae
et Syracusanis relictis;
[
13]
edoctisque Carthaginiensibus
in quanto res Syracusana discrimine esset,
cum centum
navibus post paucos dies redit,
multis,
ut fama est,
donis ex Hieronis gaza ab Epicyde donatus.