Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31. summotis deinde legatis cum consultus
senatus esset,
etsi magnae parti urbs maxima opulentissimaque Italiae,
uberrimus ager marique
[p. 464]
propinquus ad varietates annonae horreum populi Romani1 fore videbatur,
tamen tanta utilitate fides antiquior
fuit,
responditque ita ex auctoritate senatus consul.
[
2]
“
auxilio vos,
Campani,
dignos censet senatus;
sed
ita vobiscum amicitiam institui par est,
ne qua
vetustior amicitia ac societas violetur.
Samnites
nobiscum foedere iuncti sunt;
itaque arma,
deos
prius quam homines violatura,
adversus Samnites
vobis negamus;
legatos,
sicut fas iusque est,
ad
socios atque amicos precatum mittemus,
ne qua vobis
vis fiat.”
[
3]
ad ea princeps legationis—
sic enim domo
mandatum attulerant—“
quando quidem”
inquit,
“
nostra tueri adversus vim atque iniuriam iusta vi
non voltis,
[
4]
vestra certe defendetis;
itaque populum
Campanum urbemque Capuam,
agros,
delubra deum,
divina humanaque omnia in vestram,
patres conscripti,
populique Romani dicionem dedimus,
quidquid deinde patiemur,
dediticii vestri passuri.”
[5]
sub haec dicta omnes,manus ad consules tendentes, pleni lacrimarum in vestibulo curiae
procubuerunt.
[6]
commoti patres vice fortunarum
humanarum, si ille praepotens opibus populus, luxuria
superbiaque clarus, a quo paulo ante auxilium finitimi
[p. 466]
petissent adeo infractos gereret animos ut se ipse2 suaque omnia potestatis alienae faceret.
[7]
tum iam
fides agi visa deditos non prodi; nec facturum aequa
Samnitium populum censebant, si agrum urbemque
per deditionem factam populi Romani oppugnarent.
[8]
legatos itaque extemplo mitti ad Samnites placuit.
data mandata ut preces Campanorum, responsum
senatus amicitiae Samnitium memor, deditionem
postremo factam Samnitibus exponerent;
[9]
peterent
pro societate amicitiaque, ut dediticiis suis parcerent
neque in eum agrum qui populi Romani factus esset
hostilia arma inferrent;
[10]
si leniter agendo parum
proficerent, denuntiarent Samnitibus, populi Romani
senatusque verbis, ut Capua urbe Campanoque agro
abstinerent.
[11]
haec legatis agentibus in concilio
Samnitium adeo est ferociter responsum ut non
solum gesturos se esse dicerent id bellum, sed
magistratus eorum e curia egressi stantibus3 legatis praefectos cohortium vocarent iisque clara voce
[12?]
imperarent ut praedatum in agrum Campanum
extemplo proficiscerentur.