[4] ceterum primo quo adminiculo erecta erat eodem innixa M. Furio principe stetit, neque eum abdicare se dictatura nisi anno circumacto passi sunt. [5] comitia in insequentem annum tribunos habere, quorum in magistratu capta urbs esset, non placuit; res ad [p. 196] interregnum rediit. [6] cum civitas in opere ac labore3 assiduo reficiendae urbis teneretur, interim Q. Fabio, simul primum magistratu abiit, ab Cn. Marcio tribuno plebis dicta dies est, quod in Gallos,4 ad quos missus erat orator, contra ius gentium pugnasset; [7] cui iudicio eum mors, adeo opportuna ut voluntariam magna pars crederet, subtraxit. [8] interregnum initum: P. Cornelius Scipio interrex et post eum M. Furius Camillus.5 is tribunos militum consulari potestate creat L. Valerium6 Publicolam iterum L. Verginium P. Cornelium A. Manlium L. Aemilium L. Postumium.
[9] hi ex interregno cum extemplo magistratum inissent, nulla de re prius quam de religionibus senatum consuluere. [10] in primis foedera ac leges— erant autem eae duodecim tabulae et quaedam regiae leges—conquiri, quae comparerent,7 iusserunt. alia ex eis edita etiam in volgus: quae autem ad sacra pertinebant, a pontificibus maxime ut religione obstrictos haberent multitudinis animos suppressa. [11] tum de diebus religiosis agitari coeptum, diemque a. d. XV Kal. sextiles, duplici clade insignem, quo die ad Cremeram Fabii caesi, quo deinde ad Alliam cum exitio urbis foede pugnatum, a posteriore clade Alliensem appellarunt reique8 nullius [p. 198] publice privatimque agendae fecerunt. [12] quidam,9 quod postridie Idus Quintiles non litasset Sulpicius tribunus militum neque inventa pace deum post diem tertium obiectus hosti exercitus Romanus esset, etiam postridie Idus rebus divinis supersederi iussum; inde, ut postridie Kalendas quoque ac Nonas eadem religio esset, traditum putant.