Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. ANNUS hic erit insignis novi hominis consulatu,
1 insignis novis duobus magistratibus,
praetura et curuli
aedilitate.
hos sibi patricii quaesivere honores pro
concesso plebi altero consulatu.
plebes consulatum
L.
Sextio,
cuius lege partus erat,
dedit:
[
2]
patres
praeturam Sp.
Furio M.
f.
Camillo,
aedilitatem Cn.
Quinctio Capitolino et P.
Cornelio Scipioni,
suarum
gentium viris,
gratia campestri ceperunt.
L.
Sextio
collega ex patribus datus L.
Aemilius Mamercus.
2
[
3]
principio anni et de Gallis,
quos primo palatos per
Apuliam congregari iam fama erat,
et de Hernicorum
defectione agitata mentio.
[
4]
cum de industria omnia,
ne quid per plebeium consulem ageretur,
proferrentur,
silentium omnium rerum ac iustitio simile
otium fuit,
[
5?]
nisi quod non patientibus tacitum tribunis,
quod pro consule uno plebeio tres patricios magistratus curulibus sellis praetextatos tamquam consules
[p. 358]
sedentes nobilitas sibi sumpsisset,
[
6?]
praetorem quidem3 etiam iura reddentem et collegam consulibus atque iisdem auspiciis creatum,
verecundia inde imposita est senatui ex patribus iubendi aediles curules creari.
primo ut alternis annis ex plebe fierent convenerat:
postea promiscuum fuit.
[7]
inde L. Genucio et Q. Servilio consulibus et ab
seditione et a bello quietis rebus, ne quando a metu
ac periculis vacarent, pestilentia ingens orta.
[8]
censorem, aedilem curulem, tres tribunos plebis mortuos
ferunt, pro portione et ex multitudine alia multa
funera fuisse; maximeque eam pestilentiam insignem
mors quam matura, tam acerba M. Furi fecit.
[9]
fuit
enim vere vir unicus in omni fortuna, princeps pace
belloque, priusquam exsulatum iret, clarior in exsilio,
vel desiderio civitatis, quae capta absentis imploravit
opem, vel felicitate qua restitutus in patriam secum4 patriam ipsam restituit;
[10]
par deinde per quinque et
viginti annos—tot enim postea vixit—titulo tantae
gloriae fuit dignusque habitus quem secundum a
Romulo conditorem urbis Romanae ferrent.