Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
45. dum altercationibus magis quam consiliis
tempus teritur,
Hannibal ex acie,
quam ad multum diei
tenuerat instructam,
cum in castra ceteras reciperet
copias,
[
2?]
Numidas ad invadendos ex minoribus castris
Romanorum aquatores trans flumen mittit.
[
3]
quam
inconditam turbam cum vixdum in ripam egressi
clamore ac tumultu fugassent,
in stationem1 quoque pro vallo locatam atque ad ipsas2 prope portas evecti sunt.
[
4]
id vero adeo indignum3 visum,
ab tumultuario auxilio4 iam etiam castra Romana terreri,
ut ea modo una causa ne extemplo transirent flumen derigerentque aciem tenuerit Romanos,
quod summa imperii eo die penes Paulum fuerit.
[5]
itaque postero die Varro,5 cui sors eius diei imperii
erat, nihil consulto collega signum proposuit instructasque copias flumen traduxit sequente Paulo,
quia magis non probare quam non adiuvare consilium
poterat.
[6]
transgressi flumen eas quoque quas in
[p. 350]
castris minoribus habuerant copias suis adiungunt6 atque ita instruunt aciem:7 in dextro cornu—id erat flumini propius—Romanos equites locant,
[7?]
deinde pedites; laevum cornu extremi equites sociorum, intra pedites, ad medium iuncti legionibus Romanis,
tenuerunt; iaculatores cum ceteris8 levium armorum auxiliis prima acies facta. consules cornua tenuere,9 Terentius laevum, Aemilius dextrum;
[8]
gemino Servilio media pugna tuenda data.