[5] qui ubi adequitavit portis, subsistere extra munimenta ceteris iussis ipse cum duobus equitibus vallum [p. 340] intravit speculatusque omnia cum cura renuntiat1 insidias profecto esse: [6] ignes in parte castrorum quae vergat2 in hostem3 relictos, tabernacula aperta et omnia cara in promptu relicta; argentum quibusdam locis temere per vias velut obiectum ad praedam vidisse.
[7] quae ad deterrendos4 a cupiditate animos nuntiata erant, ea accenderunt, et clamore orto a militibus, ni signum detur sine ducibus ituros, haudquaquam dux defuit: nam extemplo Varro signum dedit proficiscendi. [8] Paulus, cum ei sua sponte cunctanti pulli quoque5 non addixissent, nuntiari iam efferenti porta signa collegae iussit. [9] quod quamquam Varro aegre est passus, Flamini tamen recens casus Claudique consulis primo Punico bello memorata navalis clades religionem animo incussit. [10] di prope ipsi eo die magis distulere quam prohibuere imminentem pestem Romanis: nam forte ita evenit ut, cum referri signa in castra iubenti consuli milites non parerent, [11?] servi duo, Formiani unus alter Sidicini equitis, qui Servilio atque Atilio consulibus inter pabulatores excepti a Numidis fuerant, profugerent eo die ad dominos deductique ad consules nuntiant omnem exercitum [p. 342] Hannibalis trans proximos montes sedere in insidiis.6 [12] horum opportunus adventus consules imperii potentes fecit, cum ambitio alterius suam primum apud eos prava indulgentia maiestatem7 solvisset.