Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. latae deinde leges,
non solum quae regni
suspicione consulem absolverent,
sed quae adeo in
contrarium verterent ut popularem etiam facerent.
inde cognomen factum Publicolae est.
[
2]
ante omnes
de provocatione adversus magistratus ad populum
sacrandoque cum bonis capite eius qui regni occupandi consilia inisset gratae in volgus leges fuere.
[
3]
quas cum solus pertulisset,
ut sua unius in his gratia
esset,
tum demum1 comitia collegae subrogando habuit.
[
4]
creatus Sp.
Lucretius consul,
qui magno
natu non sufficientibus iam viribus ad consularia
munera obeunda intra paucos dies moritur.
suffectus in Lucreti locum M.
Horatius Pulvillus.
[
5]
apud
[p. 244]
quosdam veteres auctores non invenio Lucretium2 consulem;
Bruto statim Horatium suggerunt;
credo quia nulla gesta res insignem fecerit consulatum
memoriam3 intercidisse.
[6]
nondum dedicata erat in Capitolio Iovis aedes.
Valerius Horatiusque consules sortiti uter dedicaret.
Horatio sorte evenit: Publicola ad Veientium bellum
profectus.
[7]
aegrius quam dignum erat tulere Valeri
necessarii dedicationem tam incliti templi Horatio
dari. id omnibus modis impedire conati, postquam
alia frustra temptata erant, postem iam tenenti consuli foedum inter precationem deum nuntium incutiunt mortuum eius filium esse, funestaque familia
dedicare eum templum non posse.
[8]
non crediderit
factum, an tantum animo roboris fuerit, nec traditur
certum nec interpretatio est facilis; nihil aliud ad
eum nuntium a proposito aversus, quam ut cadaver
efferri iuberet, tenens postem precationem peragit et
dedicat templum.
[9]
haec post exactos reges domi militiaeque gesta
primo anno.