Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. LIBERI iam hinc populi Romani res pace1 belloque gestas,
annuos magistratus,
imperiaque legum
potentiora quam hominum peragam.
[
2]
quae libertas
ut laetior esset proxumi regis superbia fecerat.
nam
priores ita regnarunt ut haud immerito omnes deinceps conditores partium certe urbis,
quas novas ipsi
sedes ab se auctae multitudinis addiderunt,
numerentur.
[
3]
neque ambigitur quin Brutus idem qui
tantum gloriae Superbo exacto rege meruit pessimo
publico id facturus fuerit,
si libertatis immaturae
cupidine priorum regum alicui regnum extorsisset.
[
4]
quid enim futurum fuit,
si illa pastorum convenarumque plebs,
transfuga ex suis populis,
sub tutela
inviolati templi aut libertatem aut certe impunitatem
adepta,
soluta regio metu,
agitari coepta esset tribuniciis procellis et in aliena urbe cum patribus
serere certamina,
[
5?]
priusquam pignera coniugum ac
liberorum caritasque ipsius soli,
cui longo tempore
adsuescitur,
animos eorum consociasset?
[
6]
dissipatae
res nondum adultae discordia forent,
quas fovit tranquilla moderatio imperii,
eoque nutriendo perduxit
[p. 220]
ut bonam frugem libertatis maturis iam viribus ferre2 possent.
[
7]
libertatis autem originem inde magis quia annuum imperium consulare factum est quam quod
deminutum quicquam sit ex regia potestate,
numeres.
omnia iura,
omnia insignia primi consules tenuere;
[
8]
id modo cautum est ne,
si ambo fasces haberent,
duplicatus terror videretur.
Brutus prior concedente
collega fasces habuit;
qui non acrior vindex libertatis
fuerat quam deinde custos fuit.
[
9]
omnium primum
avidum novae libertatis populum,
ne postmodum
flecti precibus aut donis regiis posset,
iure iurando
adegit neminem Romae passuros regnare.
[
10]
deinde,
quo plus virium in senatu frequentia etiam ordinis
faceret,
caedibus regis deminutum patrum numerum
primoribus equestris gradus lectis ad trecentorum
summam explevit;
[
11]
traditumque inde fertur ut in
senatum vocarentur qui patres quique conscripti
essent:
conscriptos,
videlicet novum senatum,
appellabant lectos.
id mirum quantum profuit ad
concordiam civitatis iungendosque patribus plebis
animos.