[9] Attali deinde regis legatos in senatum consules introduxerunt. ii regem classe sua copiisque omnibus terra marique rem Romanam iuvare quaeque imperarent Romani consules, impigre atque oboedienter ad eam diem fecisse cum exposuissent, vereri dixerunt, ne id praestare ei per Antiochum regem ultra non liceret; [10] vacuum namque praesidiis navalibus terrestribusque regnum Attali Antiochum invasisse. [11] [p. 115] itaque Attalum orare patres 2 conscriptos, si sua classi suaque opera uti ad Macedonicum bellum vellent, mitterent ipsi praesidium ad regnum eius tutandum; si id nollent, ipsum ad sua defendenda cum classe ac reliquis copiis redire paterentur. [12] senatus legatis ita responderi iussit: quod rex Attalus classe copiisque aliis duces Romanos iuvisset, id gratum senatui esse; [13] auxilia nec ipsos missuros Attalo adversus Antiochum, socium et amicum populi Romani, nec Attali auxilia retenturos ultra, quam regi commodum esset; [14] semper populum Romanum alienis rebus arbitrio alieno usum; et principium et finem in potestatem ipsorum, qui ope sua velint adiutos Romanos, esse; [15] legatos ad Antiochum missuros, qui nuntient Attali naviumque eius et militum opera adversus Philippum communem hostem uti populum Romanum; [16] gratum eum facturum senatui, si regno Attali abstineat belloque absistat; aequum esse socios et amicos populi Romani reges inter se quoque ipsos pacem servare.