[6] comitiis aediles curules creati sunt forte ambo, qui statim occipere magistratum non possent. nam C. Cornelius Cethegus absens creatus erat, cum Hispaniam obtineret provinciam; [7] C. Valerius Flaccus, quem praesentem creaverant, quia flamen Dialis erat, iurare in leges non poterat; magistratum autem plus quinque dies, nisi qui iurasset in leges, non licebat gerere. [8] petente Flacco, ut legibus solveretur, senatus decrevit, ut, si aedilis, qui pro se iuraret, arbitratu consulum daret, consules, si iis videretur, cum tribunis plebis agerent, uti ad plebem ferrent. [9] datus, qui iuraret pro fratre, L. Valerius Flaccus, praetor designatus. [p. 50] tribuni ad plebem tulerunt, plebesque scivit, [10] ut perinde esset, ac si ipse aedilis iurasset. et de altero aedile scitum plebi est factum; rogantibus tribunis, quos duos in Hispaniam cum imperio ad exercitus ire iuberent, ut C. Cornelius aedilis curulis ad magistratum gerendum veniret, [11] et L. Manlius Acidinus decederet de provincia multos post annos, plebes Cn. Cornelio Lentulo et L. Stertinio pro consulibus imperium esse in Hispania iussit.