previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. Graccho, priusquam ex Lucanis moveret, sacrificanti triste prodigium factum est: [2] ad exta sacrificio perpetrato angues duo ex occulto adlapsi adedere iocur conspectique repente ex oculis abierunt. [3] ob id cum haruspicum monitu sacrificium instauraretur atque intentius exta reservarentur, iterum ac tertium tradunt adlapsos libatoque iocinere intactos angues abisse. [4] cum haruspices ad imperatorem id pertinere prodigium praemonuissent et ab occultis cavendum hominibus consultisque, nulla tamen providentia fatum imminens moveri potuit. [5] Flavusi Lucanus fuit caput partis eius Lucanorumcum pars ad Hannibalem defecisset—, quae cum Romanis stabat, et iam altero anno in magistratu erat, ab iisdem illis creatus praetor. [6] is mutata repente voluntate locum gratiae apud Poenum quaerens neque transire ipse neque trahere ad defectionem Lucanos satis habuit, nisi imperatoris et eiusdem hospitis proditi capite ac sanguine foedus cum hostibus sanxisset. [7] ad Magonem, [p. 257] qui in Bruttiis praeerat, clam in colloquium venit fideque ab eo accepta, si Romanum iis imperatorem tradidisset, liberos cum suis legibus venturos in amicitiam Lucanos, deducit Poenum in locum natum tegendis insidiis, quo cum paucis Gracchum adducturum ait: [8] Mago ibi pedites equitesque armatoset capere eas latebras ingentem numerumocculeret. [9] loco satis inspecto atque undique explorato dies composita gerendae rei est. [10] Flavus ad Romanum imperatorem venit. rem se ait magnam incohasse, ad quam perficiendam ipsius Gracchi opera opus esse. omnium populorum praetoribus, qui ad Poenum in illo communi Italiae motu descissent, [11] persuasisse, ut redirent in amicitiam Romanorum, quando res quoque Romana, quae prope exitium clade Cannensi venisset, in dies melior atque auctior fieret, Hannibalis vis senesceret ac prope ad nihilum venisset. [12] veteri delicto haud inplacabilis fore Romanos: nullam umquam gentem magis exorabilem promptioremque veniae dandae fuisse. [13] quotiens rebellioni etiam maiorum suorum ignotum? haec ab sese dicta; ceterum ab ipso Graccho eadem haec audire malle eos praesentisque contingere dextram et id pignus fidei secum ferre. [14] locum se concilio iis dixisse a conspectu amotum haud procul castris Romanis; ibi paucis verbis transigi rem posse, ut omne nomen Lucanum in fide ac societate Romana sit. [15] Gracchus fraudem et sermoni et rei abesse ratus ac similitudine veri captus cum lictoribus ac turma equitum e castris profectus duce hospite in insidias praecipitatur. [16] hostes subito exorti, et, ne dubia proditio esset, Flavus iis se adiungit. [17] tela undique in Gracchum atque equites coniciuntur. Gracchus ex equo desilit; idem ceteros facere iubet hortaturque, ut, quod unum reliquum fortuna fecerit, id cohonestent virtute. [18] reliquum autem quid esse paucis a multitudine in valle silva ac montibus saepta circumventis praeter mortem? [19] id referre, utrum praebentes corpora pecorum modo inulti trucidentur, [p. 258] an toti a patiendo expectandoque eventu in impetum atque iram versi, agentes audentesque, perfusi hostium cruore, inter exspirantium inimicorum cumulata armaque et corpora cadant. [20] Lucanum proditorem ac transfugam omnes peterent; qui eam victimam prae se ad inferos misisset, eum decus eximium, egregium solacium suae morti inventurum. [21] inter haec dicta paludamento circa laevum brachium intortonam ne scuta quidem secum extulerantin hostis impetum fecit. maior quam pro numero hominum editur pugna: [22] iaculis maxime aperta corpora Romanorum, et cum undique ex altioribus locis in cavam vallem coniectus esset, transfiguntur. [23] Gracchum iam nudatum praesidio vivum capere Poeni nituntur; ceterum conspicatus Lucanum hospitem inter hostis, adeo infestus confertos invasit, ut parci ei sine multorum pernicie non posset. [24] exanimem eum Mago extemplo ad Hannibalem misit ponique cum captis simul fascibus ante tribunal imperatoris iussit. [25] si haec vera fama est, Gracchus in Lucanis ad campos, qui Veteres vocantur, periit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
hide References (53 total)
  • Commentary references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.pos=87
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.5
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Paludamentum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ti. Sempronius Gracchus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Angues
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Veteres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fasces
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Flavius Lucanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Haruspex
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SIGNA MILITARIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAMPI VE´TERES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ETRU´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LUCA´NIA
    • Smith's Bio, Fla'vius
    • Smith's Bio, Mago
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (23):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: