Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14.
vincit tamen omnia pertinax
virtus, et aliquot simul partibus ad vallum ac fossas
perventum est, sed cum multis vulneribus ac militum
pernicie.
[2]
itaque convocatis legatis tribunisque militum
consul absistendum temerario incepto ait: tutius sibi
videri reduci eo die exercitum Beneventum, dein postero
castra castris hostium iungi, ne exire inde Campani
neve Hanno regredi posset;
[3]
id quo facilius obtineatur,
collegam quoque et exercitum eius se acciturum totumque eo versuros bellum. haec consilia ducis, cum iam
receptui caneret, clamor militum aspernantium tam
segne imperium disiecit.
[4]
proxima ea parte hostibus
erat cohors Paeligna, cuius praefectus Vibius Accaus
arreptum vexillum trans vallum hostium traiecit.
[5]
exsecratus inde seque et cohortem, si eius vexilli hostes
potiti essent, princeps ipse per fossam vallumque in
castra inrupit.
[6]
iamque intra vallum Paeligni pugnabant,
cum altera parte Valerio Flacco tribuno militum tertiae
legionis exprobrante Romanis ignaviam,
[7]
qui sociis captorum castrorum concederent decus, T. Pedanius princeps primus centurio, cum signifero signum ademisset,
"iam hoc signum et hic centurio" inquit "intra vallum
hostium erit: sequantur qui capi signum ab hoste
prohibituri sunt."
[8]
manipulares sui primum transcendentem fossam, dein legio tota secuta est. iam et
consul, ad conspectum transgredientium vallum mutato
consilio, ab resistendo revocandoque ad incitandos hortandosque versus milites, ostendere, in quanto discrimine ac periculo fortissima cohors sociorum et civium
legio esset.
[9]
itaque pro se quisque omnes per aequa
atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur, armaque et corpora hostes obicerent, pervadunt inrumpuntque. multi volnerati, etiam quos vires et sanguis desereret, ut intra vallum hostium caderent, nitebantur.
[10]
capta itaque momento temporis velut in plano sita
nec permunita castra. caedes inde, non iam pugna erat
omnibus intra vallum permixtis.
[11]
supra decem milia
[p. 254]
hostium occisa, supra septem milia capitum cum frumentatoribus Campanis omnique plaustrorum et iumentorum apparatu capta. et alia ingens praeda fuit, quam
Hanno, populabundus passim cum isset, ex sociorum
populi Romani agris traxerat.
[12]
inde deletis hostium
castris Beneventum reditum, praedamque ibi ambo
consules—nam et Ap. Claudius eo post paucos dies
venit—vendiderunt diviseruntque.
[13]
et donati quorum
opera castra hostium capta erant, ante alios Accaus
Paelignus et T. Pedanius, princeps tertiae legionis.
[14]
Hanno ab Cominio Cerito quo nuntiata castrorum clades est, cum paucis frumentatoribus, quos forte secum
habuerat, fugae magis quam itineris modo in Bruttios
rediit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.