previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. sed et bellum Volscum imminebat, et civitas secum ipsa discors intestino inter patres plebemque flagrabat odio, maxime propter nexos ob aes alienum. fremebant se foris pro libertate [2] et imperio dimicantes [p. 93] domi a civibus captos et oppressos esse, tutioremque in bello quam in pace et inter hostis quam inter civis libertatem plebis esse; invidiamque eam sua sponte gliscentem insignis unius calamitas accendit. [3] magno natu quidam cum omnium malorum suorum insignibus se in forum proiecit. [4] obsita erat squalore vestis, foedior corporis habitus pallore ac macie perempti; ad hoc promissa barba et capilli efferaverant speciem oris. noscitabatur tamen in tanta deformitate, et ordines duxisse aiebant aliaque militiae decora vulgo miserantes eum iactabant; ipse testes honestarum aliquot locis pugnarum cicatrices adverso pectore ostentabat. [5] sciscitantibus, unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba esset prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse. [6] id cumulatum usuris primo se agro paterno avitoque exuisse, deinde fortunis aliis, postremo velut tabem pervenisse ad corpus; ductum se ab creditore non in servitium, sed in ergastulum et carnificinam esse. [7] inde ostentare tergum foedum recentibus vestigiis verberum. ad haec visa auditaque clamor ingens oritur. non iam foro se tumultus continet, sed passim totam urbem pervadit. [8] nexi, vincti solutique, se undique in publicum proripiunt, inplorant Quiritium fidem. nullo loco deest seditionis voluntarius comes; multis passim agminibus per omnes vias cum clamore in forum curritur.

[9] magno cum periculo suo, qui forte patrum in foro erant, in eam turbam inciderunt; [10] nec temperatum manibus foret, ni propere consules, P. Servilius et Ap. Claudius, ad conprimendam seditionem intervenissent. at in eos multitudo versa ostentare vincula sua deformitatemque aliam. [11] haec se meritos dicere exprobrantes suam quisque alius alibi militiam; postulare multo minaciter magis quam suppliciter, ut senatum vocarent, [p. 94] curiamque ipsi futuri arbitri moderatoresque publici consilii circumsistunt. [12] pauci admodum patrum, quos casus obtulerat, contracti ab consulibus; ceteros metus non curia modo sed etiam foro arcebat, nec agi quicquam per infrequentiam poterat senatus. [13] tum vero eludi atque extrahi se multitudo putare, et patrum qui abessent, non casu, non metu, sed inpediendae rei causa abesse, et consules ipsos tergiversari, nec dubie ludibrio esse miserias suas. [14] iam prope erat, ut ne consulum quidem maiestas coerceret iras hominum, cum incerti, morando an veniendo plus periculi contraherent, tandem in senatum veniunt; frequentique tandem curia non modo inter patres sed ne inter consules quidem ipsos satis conveniebat. [15] Appius, vehementis ingenii vir, imperio consulari rem agendam censebat: uno aut altero adrepto quieturos alios; Servilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti quam frangi putabat cum tutius tum facilius esse.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (29 total)
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nexum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plebs
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Roma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Seditio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tributum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Turbas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vsurae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ap. Claudius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ergastulum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Funus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FENUS
    • Smith's Bio, Clau'dius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: