augebatur ad inpensas regis animus. [7] itaque Pomptinae manubiae, quae perducendo ad culmen operi destinatae erant, vix in fundamenta suppeditavere. eo magis Fabio, [8] praeterquam quod antiquior est, crediderim quadraginta ea sola talenta fuisse, [9] quam Pisoni, qui quadraginta milia pondo argenti seposita in eam rem scribit, quia summam pecuniae neque ex unius tum urbis praeda sperandam et nullorum ne huius quidem magnificentiae operum fundamenta non exsuperaturam.