Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
49. inde L. Tarquinius regnare occepit, cui Superbo
[p. 56]
cognomen facta indiderunt, quia socerum gener sepultura prohibuit, Romulum quoque insepultum perisse
dictitans,
[2]
primoresque patrum, quos Servi rebus favisse
credebat, interfecit; conscius deinde male quaerendi
regni ab se ipso adversus se exemplum capi posse,
armatis corpus circumsaepsit;
[3]
neque enim ad ius regni
quicquam praeter vim habebat, ut qui neque populi
iussu neque auctoribus patribus regnaret.
[4]
eo accedebat, ut in caritate civium nihil spei reponenti metu
regnum tutandum esset. quem ut pluribus incuteret,
cognitiones capitalium rerum sine consiliis per se solus exercebat perque eam causam occidere,
[5]
in exilium
agere, bonis multare poterat non suspectos modo aut
invisos, sed unde nihil aliud quam praedam sperare
posset.
[6]
praecipue ita patrum numero inminuto statuit
nullos in patres legere, quo contemptior paucitate ipsa
ordo esset minusque per se nihil agi indignarentur.
[7]
hic enim regum primus traditum a prioribus morem
de omnibus senatum consulendi solvit, domesticis consiliis rem publicam administravit; bellum, pacem, foedera, societates per se ipse, cum quibus voluit, iniussu
populi ac senatus fecit diremitque.
[8]
Latinorum sibi
maxime gentem conciliabat, ut peregrinis quoque opibus tutior inter cives esset, neque hospitia modo cum
primoribus eorum, sed adfinitates quoque iungebat.
Octavio Mamilio Tusculano—
[9]
is longe princeps Latini
nominis erat, si famae credimus, ab Ulixe deaque Circa
oriundus—ei Mamilio filiam nuptum dat perque eas
nuptias multos sibi cognatos amicosque eius conciliat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.