Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. cum consulis uocem subsecuta patrum indignatio esset, proditur memoriae aduersus crebram implorationem deum, quos testes foederum saepius inuocabant consules, uocem Anni spernentis numina Iouis Romani auditam.
[2]
certe, cum commotus ira se a uestibulo templi citato gradu proriperet, lapsus per gradus capite grauiter offenso impactus imo ita est saxo ut sopiretur.
[3]
exanimatum auctores quoniam non omnes sunt, mihi quoque in incerto relictum sit, sicut inter foederum ruptorum testationem ingenti fragore caeli procellam effusam; nam et uera esse et apte ad repraesentandam iram deum ficta possunt.
[4]
Torquatus missus ab senatu ad dimittendos legatos, cum iacentem Annium uidisset, exclamat, ita ut populo patribusque audita uox pariter sit: 'bene habet; di pium mouere bellum.
[5]
est caeleste numen; es, magne Iuppiter; haud frustra te patrem deum hominum hac sede sacrauimus.
[6]
quid cessatis, Quirites uosque patres conscripti, arma capere deis ducibus? sic stratas legiones Latinorum dabo, quemadmodum legatum iacentem uidetis.'
[7]
[p. 8009] adsensu populi excepta uox consulis tantum ardoris animis fecit ut legatos proficiscentes cura magistratuum magis, qui iussu consulis prosequebantur, quam ius gentium ab ira impetuque hominum tegeret.
[8]
consensit et senatus bellum; consulesque duobus scriptis exercitibus per Marsos Paelignosque profecti adiuncto Samnitium exercitu ad Capuam, quo iam Latini sociique conuenerant, castra locant.
[9]
ibi in quiete utrique consuli eadem dicitur uisa species uiri maioris quam pro humano habitu augustiorisque, dicentis ex una acie imperatorem,
[10]
ex altera exercitum Deis Manibus Matrique Terrae deberi; utrius exercitus imperator legiones hostium superque eas se deuouisset, eius populi partisque uictoriam fore.
[11]
hos ubi nocturnos uisus inter se consules contulerunt, placuit auerruncandae deum irae uictimas caedi; simul ut, si extis eadem quae somnio uisa fuerant portenderentur, alter uter consulum fata impleret.
[12]
ubi responsa haruspicum insidenti iam animo tacitae religioni congruerunt, tum adhibitis legatis tribunisque et imperiis deum propalam expositis, ne mors uoluntaria consulis exercitum in acie terreret,
[13]
comparant inter se ut, ab utra parte cedere Romanus exercitus coepisset, inde se consul deuoueret pro populo Romano Quiritibusque.
[14]
[p. 8010]agitatum etiam in consilio est ut, si quando unquam seuero ullum imperio bellum administratum esset, tunc uti disciplina militaris ad priscos redigeretur mores.
[15]
curam acuebat quod aduersus Latinos bellandum erat, lingua, moribus, armorum genere, institutis ante omnia militaribus congruentes: milites militibus, centurionibus centuriones, tribuni tribunis compares collegaeque iisdem <in> praesidiis, saepe iisdem manipulis permixti fuerant.
[16]
per haec ne quo errore milites caperentur, edicunt consules ne quis extra ordinem in hostem pugnaret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.