Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25. eodem anno lectisternium Romae quinto post conditam urbem iisdem quibus ante placandis habitum est dies.
[2]
noui deinde consules iussu populi cum misissent qui indicerent Samnitibus bellum, ipsi maiore conatu quam aduersus Graecos cuncta parabant; et alia noua nihil tum animo tale agitantibus accesserunt auxilia.
[3]
Lucani atque Apuli, quibus gentibus nihil ad eam diem cum Romano populo fuerat, in fidem uenerunt, arma uirosque ad bellum pollicentes;
[4]
foedere ergo in amicitiam accepti. eodem tempore etiam in Samnio res prospere gesta. tria oppida in potestatem uenerunt, Allifae, Callifae, Rufrium, aliusque ager primo aduentu consulum longe lateque est peruastatus.
[5]
hoc bello tam prospere commisso, alteri quoque bello quo Graeci obsidebantur iam finis aderat. nam praeterquam quod intersaeptis munimentis hostium pars parti abscisa erat, foediora aliquanto intra muros iis quibus hostis
[6]
[p. 8047]territabat patiebantur et uelut capti a suismet ipsis praesidiis indigna iam liberis quoque ac coniugibus et quae captarum urbium extrema sunt [patiebantur].
[7]
itaque cum et a Tarento et a Samnitibus fama esset noua auxilia uentura, Samnitium plus quam uellent intra moenia esse rebantur,
[8]
Tarentinorum iuuentutem, Graeci Graecos, haud minus per quos Samniti Nolanoque quam ut Romanis hostibus resisterent, exspectabant. postremo leuissimum malorum deditio ad Romanos uisa:
[9]
Charilaus et Nymphius principes ciuitatis communicato inter se consilio partes ad rem agendam diuisere, ut alter ad imperatorem Romanorum transfugeret, alter subsisteret ad praebendam opportunam consilio urbem.
[10]
Charilaus fuit qui ad Publilium Philonem uenit et, quod bonum faustum felix Palaepolitanis populoque Romano esset, tradere se ait moenia statuisse.
[11]
eo facto utrum ab se prodita an seruata patria uideatur, in fide Romana positum esse. sibi priuatim nec pacisci quicquam nec petere;
[12]
publice petere quam pacisci magis ut, si successisset inceptum, cogitaret populus Romanus potius cum quanto studio periculoque reditum in amicitiam suam esset quam qua stultitia et temeritate de officio decessum.
[13]
conlaudatus ab imperatore tria milia militum ad occupandam eam partem urbis quam Samnites insidebant accepit; praesidio ei L. Quinctius tribunus militum praepositus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.