previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

56. [p. 1083]

intentus perficiendo templo, fabris undique ex Etruria accitis, non pecunia solum ad id publica est usus sed operis etiam ex plebe. qui cum haud paruus et ipse militiae adderetur labor, minus tamen plebs grauabatur se templa deum exaedificare manibus suis quam postquam et ad alia, [2] ut specie minora, sic laboris aliquanto maioris traducebantur opera, foros in circo faciendos cloacamque maximam, receptaculum omnium purgamentorum urbis, sub terra agendam; quibus duobus operibus uix noua haec magnificentia quicquam adaequare potuit. [3] his laboribus exercita plebe, quia et urbi multitudinem, ubi usus non esset, oneri rebatur esse et colonis mittendis occupari latius imperii fines uolebat, Signiam Circeiosque colonos misit, praesidia urbi futura terra marique. [4] haec agenti portentum terribile uisum: anguis ex columna lignea elapsus cum terrorem fugamque in regia fecisset, ipsius regis non tam subito pauore perculit pectus quam anxiis impleuit curis. [5] itaque cum ad publica prodigia Etrusci tantum uates adhiberentur, hoc uelut domestico exterritus uisu Delphos ad maxime inclitum in terris oraculum mittere statuit. [6] neque responsa sortium ulli alii committere ausus, duos filios per ignotas ea tempestate terras, ignotiora maria in Graeciam misit. [7] [p. 1084]Titus et Arruns profecti; comes iis additus L. Iunius Brutus, Tarquinia, sorore regis, natus, iuuenis longe alius ingenii quam cuius simulationem induerat. is cum primores ciuitatis, in quibus fratrem suum, ab auunculo interfectum audisset, neque in animo suo quicquam regi timendum neque in fortuna concupiscendum relinquere statuit contemptuque tutus esse ubi in iure parum praesidii esset. [8] ergo ex industria factus ad imitationem stultitiae, cum se suaque praedae esse regi sineret, Bruti quoque haud abnuit cognomen ut sub eius obtentu cognominis liberator ille populi Romani animus latens opperiretur tempora sua. [9] is tum ab Tarquiniis ductus Delphos, ludibrium uerius quam comes, aureum baculum inclusum corneo cauato ad id baculo tulisse donum Apollini dicitur, per ambages effigiem ingenii sui. [10] quo postquam uentum est, perfectis patris mandatis cupido incessit animos iuuenum sciscitandi ad quem eorum regnum Romanum esset uenturum. ex infimo specu uocem redditam ferunt: imperium summum Romae habebit qui uestrum primus, o iuuenes, osculum matri tulerit. [11] Tarquinii ut Sextus, qui Romae relictus fuerat, ignarus responsi expersque imperii esset, rem summa ope taceri iubent; ipsi inter se uter prior, cum Romam redisset, matri osculum daret, sorti permittunt. [12] Brutus alio ratus spectare Pythicam uocem, uelut si prolapsus cecidisset, terram osculo contigit, scilicet quod ea communis mater omnium mortalium esset. [13] reditum inde Romam, ubi aduersus Rutulos bellum summa ui parabatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (45 total)
  • Cross-references to this page (28):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Opera
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oraculum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plebs
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pythieus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Tarquinius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apollo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aruns Tarquinius L. F.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Iun. Brutus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Circeii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Circus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Colonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Delphi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Etrusci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fori
    • Harper's, Rutŭli
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CIRCUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), HARU´SPICES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), REX
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CIRCEII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DELPHI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), RU´TULI
    • Smith's Bio, ARUNS
    • Smith's Bio, Brutus
    • Smith's Bio, Brutus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (17):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: