Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37.
hac parte copiarum aucta iterum cum Sabinis confligitur. sed praeterquam quod uiribus creuerat Romanus exercitus, ex occulto etiam additur dolus, missis qui magnam uim lignorum, in Anienis ripa iacentem, ardentem in flumen conicerent; uentoque iuuante accensa ligna et pleraque [in] ratibus impacta sublicis<que> cum haererent, pontem incendunt.
[2]
ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis, et fusis eadem fugam impedit; multique mortales cum hostem effugissent in flumine ipso periere, quorum fluitantia arma ad urbem cognita in Tiberi prius paene quam nuntiari posset insignem uictoriam fecere.
[3]
eo proelio praecipua equitum gloria fuit; utrimque ab cornibus positos, cum iam pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones ferociter instantes cedentibus, sed subito in fugam auerterent.
[4]
montes effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere: maxima pars, ut ante dictum est, ab equitibus in flumen acti sunt.
[5]
Tarquinius, instandum perterritis ratus, praeda captiuisque Romam missis, spoliis hostium—id uotum Uolcano erat—ingenti cumulo accensis, pergit porro in agrum Sabinum exercitum inducere;
[6]
[p. 1058]et quamquam male gesta res erat nec gesturos melius sperare poterant, tamen, quia consulendi res non dabat spatium, ire obuiam Sabini tumultuario milite; iterumque ibi fusi, perditis iam prope rebus pacem petiere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.