Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4.
*
tis tantum extitit *
pavorem ingressi castra,
ostentantes capita,
fecerunt,
ut,
si admotus extemplo
exercitus foret,
capi castra potuerint.
[
2]
tum quoque fuga ingens facta est;
et erant,
qui legatos mittendos ad pacem precibus petendam censerent;
civitatesque
conplures eo nuntio audito in deditionem venerunt.
[
3]
quibus purgantibus sese culpamque in duorum amentiam conferentibus,
qui se ultro ad poenam ipsi obtulissent,
cum veniam dedisset praetor,
[
4]
profectus extemplo ad alias civitates omnibus imperata facientibus quieto exercitu pacatum agrum,
qui paulo ante ingenti
tumultu arserat,
peragravit.
[
5]
haec lenitas praetoris,
qua sine sanguine ferocissimam gentem domuerat,
eo gratior plebi patribusque fuit,
quo crudelius avariusque in Graecia bellatum et ab consule Licinio et ab Lucretio
praetore erat.
[
6]
Lucretium tribuni plebis absentem contionibus adsiduis lacerabant,
cum rei publicae causa abesse excusaretur;
sed tum adeo vicina etiam inexplorata erant,
ut is eo tempore in agro suo Antiati esset aquamque ex manubiis Antium ex flumine Loracinae
duceret.
[
7]
id opus centum triginta milibus aeris locasse dicitur;
tabulis quoque pictis ex praeda fanum
Aesculapi exornavit.
[
8]
invidiam infamiamque ab Lucretio averterunt in Hortensium,
successorem eius,
Abderitae legati flentes ante curiam querentesque oppidum suum
ab Hortensio expugnatum ac direptum esse:
[
9]
causam excidii fuisse urbi,
quod,
cum centum milia denarium et tritici quinquaginta milia modium imperaret,
spatium [p. 98] petierint,
quo de ea re et ad Hostilium consulem
et Romam mitterent legatos.
[
10]
vixdum ad consulem se pervenisse et audisse oppidum expugnatum,
principes
securi percussos,
sub corona ceteros venisse.
[
11]
indigna res senatui visa,
decreveruntque eadem de Abderitis,
quae de Coronaeis decreverant priore anno,
eademque pro
contione edicere Q.
Maenium praetorem iusserunt.
[
12]
et legati duo,
C.
Sempronius Blaesus Sex.
Iulius Caesar,
ad restituendos in libertatem Abderitas missi.
[
13]
iisdem mandatum,
ut et Hostilio consuli et Hortensio praetori nuntiarent,
senatum Abderitis iniustum bellum inlatum conquirique omnes,
qui in servitute sint,
et restitui in libertatem aecum censere.