Petulantiam, libidinem, luxuriam, auaritiam, crudelitatem sensim quidem primo et occulte et uelut iuuenili errore exercuit, sed ut tunc quoque dubium nemini foret naturae illa uitia, non aetatis esse. post crepusculum statim adrepto pilleo uel galero popinas inibat circumque uicos uagabatur ludibundus nec sine pernicie tamen, siquidem redeuntis a cena uerberare ac repugnantes uulnerare cloacisque demergere assuerat, tabernas etiam effringere et expilare; quintana domi constituta, ubi partae et ad licitationem diuidendae praedae pretium absumeretur. [2] ac saepe in eius modi rixis oculorum et uitae periculum adiit, a quodam laticlauio, cuius uxorem adtrectauerat, prope ad necem caesus. quare numquam postea publico se illud horae sine tribunis commisit procul et occulte subsequentibus. interdiu quoque clam gestatoria sella delatus in theatrum seditionibus pantomimorum e parte proscaeni superiore signifer simul ac spectator aderat; et cum ad manus uentum esset lapidibusque et subselliorum fragminibus decerneretur, multa et ipse iecit in populum atque etiam praetoris caput consauciauit.