Ex gente Domitia duae familiae claruerunt, Caluinorum et Ahenobarborum. Ahenobarbi auctorem originis itemque cognominis habent L. Domitium, cui rure quondam reuertenti iuuenes gemini augustiore forma ex occursu imperasse traduntur, nuntiaret senatui ac populo uictoriam, de qua incertum adhuc erat; atque in fidem maiestatis adeo permulsisse malas, ut e nigro rutilum aerique adsimilem capillum redderent. quod insigne mansit et in posteris eius, ac magna pars rutila barba fuerunt.