Inter initia usque adeo ab omni caede abhorrebat, ut absente adhuc patre recordatus Vergilii uersum:
impia quam caesis gens est epulata iuuencis
edicere destinarit, ne boues immolarentur. cupiditatis
quoque atque auaritiae uix suspicionem ullam aut
priuatus umquam aut princeps aliquamdiu dedit, immo
e diuerso magna saepe non abstinentiae modo sed
etiam liberalitatis experimenta.
[2]
omnis circa se largissime prosecutus nihil prius aut acrius monuit quam
ne quid sordide facerent. relictas sibi hereditates ab
iis, quibus liberi erant, non recepit. legatum etiam
ex testamento Rusti Caepionis, qui cauerat ut quotannis
ingredientibus curiam senatoribus certam summam
uiritim praestaret heres suus, irritum fecit. reos, qui
ante quinquennium proximum apud aerarium pependissent, uniuersos discrimine liberauit nec repeti nisi
intra annum eaque condicione permisit, ut accusatori
qui causam non teneret exilium poena esset.
[3]
scribas
quaestorios negotiantis ex consuetudine sed contra
Clodiam legem uenia in praeteritum donauit. subsiciua, quae diuisis per ueteranos agris carptim superfuerunt, ueteribus possessoribus ut usu capta concessit.
fiscales calumnias magna calumniantium poena repressit,
ferebaturque uox eius: 'princeps qui delatores non
castigat, irritat.'