previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sed neque in clementiae neque in abstinentiae tenore permansit, et tamen aliquanto celerius ad saeuitiam desciuit quam ad cupiditatem. discipulum Paridis pantomimi impuberem adhuc et cum maxime aegrum, quod arte formaque non absimilis magistro uidebatur, occidit; item Hermogenem Tarsensem propter quasdam in historia figuras, libraris etiam, qui eam descripserant, cruci fixis. patrem familias, quod Thraecem murmilloni parem, munerario imparem dixerat, detractum spectaculis in harenam canibus obiecit cum hoc titulo: 'impie locutus parmularius.' [2]

Complures senatores, in iis aliquot consulares, interemit; ex quibus Ciuicam Cerealem in ipso Asiae proconsulatu, Saluidienum Orfitum, Acilium Glabrionem in exilio, quasi molitores rerum nouarum, ceteros leuissima quemque de causa. Aelium Lamiam ob suspiciosos quidem, uerum et ueteres et innoxios iocos, quod post abductam uxorem laudanti uocem suam 'eutacto' dixerat quodque Tito hortanti se ad alterum matrimonium responderat: μὴ καὶ σὺ γαμῆσαι θέλεις; [3] Saluium Cocceianum, quod Othonis imperatoris patrui sui diem natalem celebrauerat; Mettium Pompusianum, quod habere imperatoriam genesim uulgo ferebatur et quod depictum orbem terrae in membranas contionesque regum ac ducum ex Tito Liuio circumferret quodque seruis nomina Magonis et Hannibalis indidisset; Sallustium Lucullum Britanniae legatum, quod lanceas nouae formae appellari Luculleas passus esset; Iunium Rusticum, quod Paeti Thraseae et Heluidi Prisci laudes edidisset appellassetque eos sanctissimos uiros; cuius criminis occasione philosophos omnis urbe Italiaque summouit. [4] occidit et Heluidium filium, quasi scaenico exodio sub persona Paridis et Oenones diuortium suum cum uxore taxasset; Flauium Sabinum alterum e patruelibus, quod eum comitiorum consularium die destinatum perperam praeco non consulem ad populum, sed imperatorem pronuntiasset. [5]

Verum aliquanto post ciuilis belli uictoriam saeuior, plerosque partis aduersae, dum etiam latentis conscios inuestigato, nouo quaestionis genere distorsit immisso per obscaena igne; nonnullis et manus amputauit. satisque constat duos solos e notioribus uenia donatos, tribunum laticlauium et centurionem, qui se, quo facilius expertes culpae ostenderent, impudicos probauerant et ob id neque apud ducem neque apud milites ullius momenti esse potuisse.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Alexander Thomson, 1889)
hide References (43 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: