previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Hic annis gravis atque animi maturus Aletes:
Di patrii, quorum semper sub numine Troia est,
non tamen omnino Teucros delere paratis,
cum talis animos iuvenum et tam certa tulistis
250pectora.” Sic memorans umeros dextrasque tenebat
amborum et voltum lacrimis atque ora rigabat.
Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis
praemia posse rear solvi? Pulcherrima primum
di moresque dabunt vestri; tum cetera reddet
255actutum pius Aeneas atque integer aevi
Ascanius, meriti tanti non immemor umquam.”
Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,”
excipit Ascanius,” per magnos, Nise, penatis
Assaracique larem et canae penetralia Vestae
260obtestor; quaecumque mihi fortuna fidesque est,
in vestris pono gremiis: revocate parentem,
reddite conspectum; nihil illo triste recepto.
Bina dabo argento perfecta atque aspera signis
pocula, devicta genitor quae cepit Arisba,
265et tripodas geminos, auri duo magna talenta,
cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido.
Si vero capere Italiam sceptrisque potiri
contigerit victori et praedae dicere sortem,
vidisti quo Turnus equo, quibus ibat in armis
270aureus: ipsum illum, clipeum cristasque rubentis
excipiam sorti, iam nunc tua praemia, Nise.
Praeterea bis sex genitor lectissima matrum
corpora captivosque dabit suaque omnibus arma,
insuper his campi quod rex habet ipse Latinus.
275Te vero, mea quem spatiis propioribus aetas
insequitur, venerande puer, iam pectore toto
accipio et comitem casus complector in omnis.
Nulla meis sine te quaeretur gloria rebus;
seu pacem seu bella geram, tibi maxima rerum
280verborumque fides.” Contra quem talia fatur
Euryalus: “Me nulla dies tam fortibus ausis
dissimilem arguerit; tantum, fortuna secunda
aut adversa cadat. Sed te super omnia dona
unum oro, genetrix Priami de gente vetusta
285est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus
mecum excedentem, non moenia regis Acestae.
Hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli est
inque salutatam linquo: nox et tua testis
dextera, quod nequeam lacrumas perferre parentis
290at tu, oro, solare inopem et succurre relictae.
Hanc sine me spem ferre tui: audentior ibo
in casus omnis.” Percussa mente dedere
Dardanidae lacrimas; ante omnis pulcher Iulus,
atque animum patriae strinxit pietatis imago.
295Tum sic effatur:
Sponde digna tuis ingentibus omnia coeptis.
Namque erit ista mihi genetrix nomenque Creusae
solum defuerit, nec partum gratia talem
parva manet. Casus factum quicumque sequentur,
300per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat:
quae tibi polliceor reduci rebusque secundis,
haec eadem matrique tuae generique manebunt.”
Sic ait inlacrimans; umero simul exuit ensem
auratum, mira quem fecerat arte Lycaon
305Gnosius atque habilem vagina aptarat eburna.
Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis
exuvias; galeam fidus permutat Aletes.
Protinus armati incedunt; quos omnis euntis
primorum manus ad portas iuvenumque senumque
310prosequitur votis. Nec non et pulcher Iulus,
ante annos animumque gerens curamque virilem,
multa patri mandata dabat portanda: sed aurae
omnia discerpunt et nubibus inrita donant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Georgius Thilo, 1881)
load focus Notes (John Conington, 1876)
load focus English (John Dryden)
load focus English (Theodore C. Williams, 1910)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: