Talibus incensus dictis senioris amici,
720tum vero in curas animo diducitur omnes.
Et nox atra polum bigis subvecta tenebat:
visa dehinc caelo facies delapsa parentis
Anchisae subito tales effundere voces:
“Nate, mihi vita quondam, dum vita manebat,
725care magis, nate, Iliacis exercite fatis,
imperio Iovis huc venio, qui classibus ignem
depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est.
Consiliis pare, quae nunc pulcherrima Nautes
dat senior; lectos iuvenes, fortissima corda,
730defer in Italiam; gens dura atque aspera cultu
debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante
infernas accede domos, et Averna per alta
congressus pete, nate, meos. Non me impia namque
Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum
735concilia Elysiumque colo. Huc casta Sibylla
nigrarum multo pecudum te sanguine ducet:
tum genus omne tuum, et quae dentur moenia, disces.
Iamque vale: torquet medios Nox humida cursus,
et me saevus equis Oriens adflavit anhelis.”
740Dixerat, et tenuis fugit, ceu fumus, in auras.
Aeneas, “Quo deinde ruis, quo proripis?” inquit,
“Quem fugis, aut quis te nostris complexibus arcet?”
Haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignes,
Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae
745farre pio et plena supplex veneratur acerra.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.