previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9% of the text is displayed below. If you wish to view the entire text, please click here

SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS.

conticvere omnes quia supra dixitfit strepitus tectis” . 'conticuere' autem pro conticuerunt: quod metri causa fit vel ratione clausularum. nec est ut quidam dicunt dualis numerus, qui apud Latinos numquam penitus invenitur. et bene 'omnes' addidit; poterant enim simul quidam, sed non omnes, tacere. intentique ora tenebant aut ora intuebantur loquentis, aut inmobiles vultus habebant, uttenuitque inhians tria Cerberus ora” , id est inmobilia habuit. aut 'tenebant' habebant, ut sit figura et intellegamus 'intenta tenebant', ut Terentiusnam Andriae illi id erat nomen. teneo” . ideo autem hoc addidit, quia potest quis tacere, nec advertere.

[2] inde aphaeresis est, pro deinde: vel ut quidam volunt 'tunc'. toro ab alto summus enim semper est pontificalis locus; non enim licebat supra regem sacrificulum quemquam accumbere. cum enim dicit de Didoneaurea conposuit sponda mediamque locavitostendit illam regali, non sacerdotali loco discubuisse. et Aeneas ubique quasi sacratus inducitur. dictus autem a tortis herbis est torus. et videtur hic ostendisseostroque superboetaulaeis iam se regina superbis” , ut aulam significaret. 'ab alto' vero pro 'ex alto'; mutavit praepositionem. pater Aeneas honoris hoc nomen est. orsus propter longam narrationem. et 'orsus' hic 'coepit', alibi 'finit', utsic Iuppiter orsus” .

[3] infandum quia viro forti victum se dicere et doloris et pudoris est. ivbes vis, utiubeo Chremetem” : nam aliter hoc verbum Aeneae persona non recipit. renovare retexere, iterare.

[4] Troianas ut opes sic Horatiusaut pingues Phrygiae Mygdonias opes” . 'ut' autem quem ad modum. lamentabile regnum id est magnum, quasi dignum multa lamentatione, uthi multum fleti ad superos” . danai Argivi, dicti a Danao rege. nam Graeci proprie sunt Thessali a Graeco rege.

[5] miserrima vidi est enim poena et in atrocitate spectaculi, ut [in] “Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixesetvidi egomet, duo de numero” .

[6] pars magna fui propter amissam coniugem. et hoc se commendat, ut paulo postaut quid in eversa vidi crudelius urbe?” fando dum ipse dicit. alibi dum dicitur, utfando aliquod si forte tuas pervenit ad aures” , quia gerundi modus est. quidam per infinitivum modum dictum accipiunt.

[7] myrmidonum Myrmidones sunt Achillis socii, Dolopes Pyrrhi, qui eum de Scyro secuti sunt. dicti autem sunt Myrmidones propter hanc causam: Aeacus cum in arbore fici formicas, id est mu/rmhkas vidisset, optavit tot sibi socios evenire, et statim formicae in homines versae sunt. sed hoc fabulae est. nam Eratosthenes dicit Myrmidones dictos a rege Myrmidono. myrmidonum Myrmidones sunt Achillis socii, Dolopes Pyrrhi, quos ut quidam volunt de Scyro insula duxit ad Troiam. dicti autem sunt Myrmidones propter hanc causam: Aeacus, Iovis et Aeginae filius, cum vellet matris suae perpetuam memoriam permanere, insulam, in qua regnabat, a nomine eius Aeginam appellavit. hoc indignata Iuno pestilentia cives eius omnes absumpsit; quod cum vidisset Aeacus petit a Iove, ut formicae, id est mu/rmhkes, quas casu animadverterat plures, in homines et suos socios verterentur. qui statim mutati in homines Myrmidones appellati sunt. sed hoc fabula est. nam Eratosthenes dicit, Myrmidonas dictos a rege Myrmidono, Iovis et Eurymedusae filio. sane amat hos exercitus iungere; nam et post aithic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles” . aut duri miles vlixi 'duri' non laboriosi, sed crudelis, utquem dat tua coniunx dura” . nam Vergilius pro negotiorum qualitate dat epitheta, cum Homerus eadem etiam in contrariis servet. sensus autem est 'sine lacrimis haec nec a quovis hostium dicerentur'. illud autem quod Asinius Pollio dicit caret ratione, de Achaemenide dictum 'miles Ulixi', Myrmidonas vero et Dolopas praesentes esse, acceptos ab Heleno; sic enim dicti frangitur dignitas. miles vlixi] [sane] quaedam si singulariter proferantur, interdum gratiora sunt, utTros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur” . 'Ulixi' autem vetus genetivus est, utatque inmitis Achilli” .

[8] temperet abstineat.

[9] praecipitat pro praecipitatur: verbum pro verbo, ut diximus. et duas causas praetendit, quibus dicit non posse universa narrari, dolorem et tempus. cadentia sidera aut epitheton est siderum, quae semper et oriuntur et occidunt; aut certe maiorem partem noctis vult esse transactam. per sidera autem noctem significat, quae somnos suadeat.

[10] casus cognoscere cognoscendorum casuum: et Graeca figura est. 'casus' autem fortunam, pericula; nam si 'mortem' dixisset, 'nostrorum' debuit dicere.

[11] et breviter praescribit, quia Dido dixerat aprima dic, hospes, origine nobis” . ergo non ad Didonis voluntatem, sed narrantis officium. et quibusdam hic hysterologia videtur; supremum postremum, ultimum dicit. eversionem enim Troiae tantum omissis superioribus narrat.

[12] quamquam animus meminisse horret 'quamquam' melius praesenti iungitur tempori, ut 'quamquam scio, quamquam lego'. quod autem dixit 'meminisse horret' defectivi verbi ratio est; nec enim potuit dicere 'meminere'. et in his quae corrupta sunt naturaliter, ut 'odi' 'novi' 'memini' et omnia, tempora quae inveniuntur et suo et aliorum funguntur officio, ut 'memini' praeteritum est, legimus tamen etmemini videre, quo aequior sum Pamphiloetmemini me turribus altis Corycium vidisse senem” . quod si fit et in verbis integris, utiuvat evasisse tot urbes” , quanto magis in corruptis? refugit propter metrum pro praesenti praeteritum posuit.

[13] incipiam deest 'tamen', quia, cum praeponitur 'quamquam', subiungi necesse est 'tamen'. fracti bello in hoc libro duplex intentio est: ne vel Troiae quod victa est, vel Aeneae turpe videatur esse quod fugit. fracti bello] bene defendit causam suorum, quod in bello non inpares fuerint. sane amat in adversis hoc verbo uti, utfractae viresetfrangimur heu fatis, inquit” . fatisque repulsi oraculis: ut estcum virgo poscere fata” : secundum Plautum tribus, vita scilicet Troili, palladii conservatione, integro sepulcro Laomedontis, quod in Scaea porta fuit, ut in Bacchidibus lectum est; secundum alios vero pluribus: ut de Aeaci gente aliquis interesset, unde Pyrrhus admodum puer evocatus ad bellum est; ut Rhesi equi tollerentur a Graecis; ut Herculis interessent sagittae, quas misit Philoctetes, quibus Paris peremptus est, cum ipse non potuisset adferre morte praeventus.

[14] ductores sonantius est quam 'duces', utregnatorem Asiae” : quod heroum exigit carmen. labentibus velocibus, utlabere nympha poloetlabere pinnis” . cursu enim lapsus celerior est.

[15] instar nomen est indeclinabile, licet Probus instaris declinaverit, ut nectaris. et caret praepositione, sicut 'peregre', quamvis Serenus lyricus “'ad instar'” dixerit. 'instar' autem est ad similitudinem: unde non restaurata, sed instaurata dicuntur aedificia ad antiquam similitudinem facta. equum de hoc equo varia in historiis lecta sunt: ut Hyginus et Tubero dicunt, machinamentum bellicum fuit, quod equus appellatur, sicut aries, sicut testudo, quibus muri vel discuti vel subrui solent: unde estaut haec in nostros fabricata est machina muros” : ut alii, porta quam eis Antenor aperuit, equum pictum habuisse memoratur, vel certe Antenoris domus, quo posset agnosci. non nulli signum equi datum, ut internoscerent Graeci suos, vel hostes. a quibusdam dicitur facta proditione praedictum, ne quis eas domos violaret, quarum ante ianuam equus esset depictus, unde Antenoris et ceterorum domus agnitae sunt. aut quia equestri proelio victa est Troia. aut a monte Hippio, post quem se absconderant Graeci, unde et adludit 'instar montis equum'; utpelago credas innare revulsas Cycladas” . aut re vera hoc fuit, quod Vergilius sequitur. sed melius machinamenti genus accipimus. palladis arte aut ingeniose, aut dolose, ac si diceret, consilio iratae deae, quae fuit inimica Troianis.

[16] aedificant translatio, ut Ciceronavem tibi aedificatam esse Messanae” . item intexunt ut ipse alibibis denas Italo texamus robore navis” . aedificant] aedificari enim habitacula hominum dicimus; nam ideo hic de equo 'aedificant', qui erat homines recepturus; vel propter magnitudinem. intexunt] quia naves texi dicuntur; nam ideo ubi naves fiunt textrinum vocatur. abiete costas non sine ratione Vergilius hoc loco abietem commemorat, item acerem et pinum paulo post: nam fulminata abies interitum dominae significat, et Troia per feminam periit. acer vero in tutela Stuporis est: et viso equo stupuere Troiani, utpars stupet innuptae donum exitiale Minervae” . pinus in tutela quidem est matris deum; sed et fraudum et insidiarum, quia eius poma cadentia per fraudem interimunt: et hic equus plenus insidiarum est. abiete solutio est spondei, nunc in proceleumaticum, alias in dactylum, utarma virum” , alias in anapaestum, utfluviorum rex Eridanus” . sciendum sane, Vergilium ubique in solutione ista servare sibi excusationem synaliphae: quod alii contemnunt.

[17] votum oblatum: nam participium est. votum p. r. s.] id est vovisse pro reditu. Accius in Deiphobo inscriptum dicitMinervae donum armipotentes Danai abeuntes dicant” . ea fama vagatvr hoc est reditus fama tantum fuit, non et simulationis; nam incipiunt et insidiae patefactae esse. ea fama vagatur bene excusat, ne reus sit conscientiae.

[18] huc pro illuc. huc in equum, vel in hanc rem. delecta corpora delectorum virorum. sortiti contraria sunt dilectus et sortitus. sed intellegimus, plures quidem electos, sorte tamen ex ipsis ductos, qui includerentur. virum pro virorum, qua figura et in prosa utimur. dicit sane Plinius [in naturali historia] hoc in neutro non esse faciendum, scilicet propter casuum similitudinem, nisi forte nimia metri necessitas cogat. furtim num a plebe, hoc est nullo sciente, id est latenter? nam et furtum ideo dicitur, quod magis per tenebras admittatur; unde fures qui quasi per furvum tempus, hoc est nigrum, aliquid subripiunt.

[19] caeco lateri pro caecis lateribus. et nota aliter dici caecum hominem, id est non videntem, aliter caecum latus, id est obcaecaturum, absconsurum. cavernas ingentes non nulli omnia loca concava cavernas dictas a veteribus asserunt, utet umbrosae penitus patuere cavernae” . alii fustes curvos navium, quibus extrinsecus tabulae adfiguntur, cavernas appellarunt: unde, quia naves texi dicuntur et cavernae navium sunt, permansit in metaphora, ut et 'intexunt' diceret et 'cavernas'. alii quodcumque in arcum formatum est, quod flexum et in altitudine curvatum ad sedem deducitur cavernam dici tradunt.

[20] ingentes ut diximus, epitheto levavit tapinosin. uterumque uterus est mulierum: nam praegnantis proprie est. quem modo ideo dixit, quia dicturus estfeta armis” . alvus est quo defluunt sordes, ut Sallustiussimulans sibi alvum purgari” . venter qui videtur, ut IuvenalisMontani quoque venter adest abdomine tardus” . sane et in tragoedia de hoc equo e)gku/mona legitur; hinc ergo hic 'uterum' dixit. armato milite ut supraex hoste” . armato milite] singularem numerum pro plurali posuit, utultro Inachias venisset ad urbes Dardanuspro Dardani; et alibi pluralem pro singulari, utdesiste manum committere Teucris” , cum solus esset Aeneas.

[21] tenedos Tenes quidam infamatus, quod cum noverca concubuisset, hanc insulam vacuam cultoribus tenuit: unde Tenedos dicta est. ideo ergo ait 'notissima fama'. sic CiceroTenen ipsum cuius ex nomine Tenedos nominatur” . tenedos insula est contra Ilium, quae ante Leucophrys dicta est; nam Tenes, Cycni filius, infamatus a noverca, quod cum ea voluisset concumbere, cultoribus vacuam tenuit: unde Tenedos dicta est. alii dicunt, quod se propter supra dictam causam ex ipsa insula in mare praecipitaverit. huius soror Hemithea fuisse dicitur.

[22] insula dives opum ut alibidives equum” . et hic genetivo iungit, Statius, quod rarum est, et ablativo, utsatis ostro dives et auro” . priami dum regna m. qui et ipsa a Graecis est.

[23] sinus reductus litoris secessus. statio statio est ubi ad tempus stant naves, portus ubi hiemant. male fida aut minus fida propter periculum navium, quia statio est, quam plagiam dicunt: aut certe fida Graecis. male hoc est 'in nostram perniciem', ut Lucanus de syrtibussic male deseruit(9.310): et hanc significationem raro invenimus. sane 'male fidus' non infidus, sed minus fidus intellegitur. 'male' enim minutionem habet, non negationem.

[24] deserto vel ab his, qui Troianae partis erant; aut certe ideo 'deserto', ut facilius latere possint. condunt pro abscondunt.

[25] abiisse petiisse 'abisse' dicimus et 'petisse', sed propter metrum epenthesis facta est. mycenas a parte totum, id est Graeciam.

[26] omnis teucria subaudis 'gens'. et absoluta est elocutio. solvit quasi ante aerumnis vincti essent.

[27] panduntur portae signum pacis est, ut Sallustiusapertae portae, repleta arva cultoribus” ; ut 'clausis portis' signum belli estquae moenia clausis bellum acuant portis” . ivvat ire autem, exire, aut ire longius. dorica castra mala est compositio ab ea syllaba incipere, qua superius finitus est sermo; nam plerumque et cacenphaton facit, ut hoc loco. sane Dorus Neptuni filius fuit, unde Dori originem ducunt.

[28] litusque relictum quod nostrum fuerat.

[29] hic pro illic. et totum hoc ita accipiendum. tendebat tentoria habebat, utet latis tendebat in arvis” . saevus achilles propter Hectorem tractum. et talis ubique inducendus est, ut Horatiusiura neget sibi nata” .

[30] classibus hic locus magis ad equites referre debemus, utet Ortinae classes” : unde et classica dicuntur. acie hic exercitu. aliterhuc geminas nunc flecte acies” . hic acies legitur et 'acie'. nam potest utrumque.

[31] pars stupet <et mirantvr> figurate, utpars in frusta secant” . innuptae quae numquam nubit, nam virgo potest et nubere. donum a)mfiboli/a, non quod ipsa dedit, sed quod ei oblatum est. donum exitiale quantum ad Troianos.

[32] primusque thymoetes ut Euphorion dicit, Priamus ex Arisba filium vatem suscepit. qui cum dixisset quadam die nasci puerum, per quem Troia posset everti, pepererunt simul et Thymoetae uxor et Hecuba, quae Priami legitima erat. sed Priamus Thymoetae filium uxoremque iussit occidi. inde ergo nunc dicit 'sive dolo', quia iustam causam proditionis habere videbatur. alii volunt 'dolo' scilicet Graecorum, quo omnes decepti sunt.

[33] arce locari velut tutamen. et non incassum arcis Troianae prope multis locis mentio fit. in hac enim arce huiusmodi saxum fuisse dicitur, quod ab alio contritum sanguinem emitteret. namque Helenam ad incitandos in se amatores saepe ex hoc saxo lapillum uti fuisse solitam.

[34] sic fata ferebant ut etiam cives contra patriam sentirent.

[35] at capys quidam: non pater Anchisae. et bene nec se, nec patrem huic consilio dicit interfuisse, per quod interitus patriae imminebat. quamquam Aeneas quasi obtrectator Priami non adsit, ut Homerus dicit, Anchises vero propter caecitatem, ut docet Theocritus. alii hunc Capyn adfinem Aeneae tradunt, et ideo ei ab Aenea dari recti consilii principatum. hic est qui Capuam condidit. sed hoc post multa saecula claruit. nam his temporibus, quibus Caesar occidi habuit, Capuae iuvencae aeneae dicitur inscriptum fuisse, isdem temporibus unum de genere conditoris periturum.

[36] pelago pro in pelagus. danaum insidias bene qui suadet ut praecipitetur, non dicit 'donum Minervae', sed 'Danaum insidias' et 'suspecta dona'.

[37] subiectisque vrere flammis 'que' copulativa coniunctio est, 'aut' disiunctiva. quomodo ergo has iunxit, cum non utrumque, sed alterutrum fieri poterat quod suadebatur? poetarum est partem pro parte ponere, ut torvum pro torve, et volventibus pro volubilibus: coniunctionem ergo pro coniunctione posuit, utsaxum ingens volvunt alii radiisque rotarum” 'que' pro 've' posuit; nam sonantius visum est. antiqua tamen exemplaria 've' habere inveniuntur; 've' enim proprium significatum habet, ut interdum pro vel accipiatur.

[38] terebrare quidam aperire ac rescindere accipiunt, alii terebrare simpliciter accipiunt, quia adiecit temptare. et hinc ostenditur adversa sententia; non enim ab omnibus creduntur insidiae.

[39] incertum instabile, unde est 'studia in contraria'. 'incertum' ergo aut temporale est, aut perpetuum epitheton vulgi. sane 'vulgus' magis masculini generis est, quam neutri, quia in 'us' exeuntia neutra in 'ris' mittunt genetivum, excepto 'pelagus', quod in hoc nomine creavit errorem.

[40] ante omnes aut perissologia est, quia dixit 'primus'; aut 'ante omnes', id est videntibus omnibus.

[41] laocoon omnia in 'oon' exeuntia tertiae sunt declinationis, ut Laocoontis Demophoontis Hippocoontis. ardens omnis adfectus tribus rebus ostenditur, vultu voce gestu, sicut hic futura dicturo primum iram et commotionem animi quae vultu ostenditur dedit, dein celeritatem corporis, inde vocis magnitudinem.

[42] et procul quidam hoc loco 'procul' 'unde primum exaudiri potuit' tradunt: alii 'iuxta' volunt, utserta procul” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: