[871] nudus insepultus, mortuus: ut “et freta destituent nudos in litore pisces” . singula autem legenda sunt, ut ad dolorem gradus fiant. ignota peregrina, ante non visa; nam in sexto dicturus est “paulatim adnabam terrae, iam tuta tenebam” . sciendum sane Tuccam et Varium hunc finem quinti esse voluisse: nam a Vergilio duo versus sequentes huic iuncti fuerunt: unde in non nullis antiquis codicibus sexti initium est “obvertunt pelago proras, tum dente tenaci” .