Demipho
Quíd hoc negoti est, quód omnes homines fabulantur per vias
mihi esse filiam inventam? et Lampadionem me in foro
quaesivisse aiunt.
Lamp.
Gaudeo
tibi mea opera liberorum esse amplius.
Dem.
Enim non placet.
5nil moror aliena mi opera fieri pluris liberos.
sed quid istúc est?
Lamp.
Propera ire intro húc ad adfinem tuom,
filiam tuam iám cognosces intus. íbidem uxor tua est.
abi cito.
Dem.
Praevorti hoc certumst rebus aliis omnibus.—
Caterva
Ne exspectetis, spectatores, dum illi huc ad vos exeant:
10nemo exibit, omnes intus conficient negotium.
ubi id erit factum, ornamenta ponent; postidea loci
qui deliquit vapulabit, qui non deliquit bibet.
nunc quod ad vos, spectatores, relicuom relinquitur,
more maiorum date plausum postrema in comoedia.