previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Halisca

Nisi quíd mi opis di dant, dísperii, neque unde aúxilium expetam hábeo.

itaquepetulantia mea me animi miseram habet.

quae in térgum meúm ne veniánt, male formído,

si era méa me sciát tam socórdem esse quám sum.

5quamne ín manibus ténui atque accépi hic ante aédis

cistéllam, ubi ea sít nesció, nisi ut opínor

loca haec circiter excidit mihi.

mei hómines, mei spectátores, facite índicium, si quís vidit,

quis eam ábstulerit quisve sústulerit et utrum hác an illac iter ínstiterit.

10non súm scitiór, quae hos rogem aút quae fatígem,

qui sémper maló muliebrí sunt lubéntes.

nunc véstigia híc si qua súnt noscitábo.

nam nemo hac praéter iít, postquam intro ábii,

cistélla hic iacéret. quid híc? perii, opínor.

15actum ést, ilicét me infelícem et sceléstam.

nulla ést, neque ego sum úsquam. perdíta perdidít me.

sed pérgam ut coépi tamén, quaeritábo.

nam et intús paveo et foris fórmido,

ita núnc utrubique metús me agitat.

20ita súnt homines miseré miseri:

ílle nunc laétus est, quísquis est, qui íllam habet,

quaé neque illa ílli quicquam úsui et mi exítio est.

sed mémet morór, quom hoc agó setius.

Halísca, hoc age, ad térram aspice ét despice,

25oculís investíges, astúte augura.

Lam.

Era.

Ph.
Hém quid est?

Lam.
Haec ést.

Ph.
Quis est?

Lam.
Quoi haec éxcidit cistélla.

Phan.

Certe est, eum locum signat, ubí ea excidit: apparet.

Hal.

Sed is hác iit, hac soccí video

vestígium in pulvere, pérsequar hac.

30in hoc iám loco cum altero cónstitit. hic

meis túrba oculis modo se óbiecit:

neque prórsum iit hac: hic stétit, hinc illo

exiít. hic conciliúm fuit.

ad duós attinet, liquidúmst. attat,

35singulúm video vestígium.

sed is hác abiit. contémplabor. hinc húc iit, hinc nusquam ábiit.

actám rem ago. quod periít, periit: meum córium cum cistélla.

redeo íntro.

Phan.
Muliér, mane. sunt quí volunt conventam.

Hal.

Quis revocat?

Lamp.
Bona femina et malus masculus volunt te.

Hal.

40 ... postremo ille

plus qui vocat scit quod velit, quam ego quae vocor. revortor.

ecquem vidistiquaerere hic, amabo, in hac regione

cistellam cum crepundiis, quam ego hic amisi misera?

nam dudum ut accucurrimus ad Alcésimarchum, ne se

45vita interemeret, tum éam mihi opinor excidisse.

Lamp.

Cistellam haec mulier perdidit. taceamus, era, parumper.

Hal.

Disperii misera. quid ego erae dicam? quae me opere tanto

servare iussit, qui suos Selenium parentes

facilius posset noscere, quae erae meae supposita est parva,

50quam quaedam meretríx ei dedit.

Lamp.
Nostram haec rem fabulatur,

hanc scire oportet, filia tua ubí sit, signa ut dicit.

Hal.

Nunc eam volt suae matri et patri, quibus nata est, reddere ultro.

mi homo, obsecro, alias res geris, ego tibi meas res mando.

Lamp.

Istuc ago, atque istic mihi cibus est, quod fabulare,

55sed inter rém agendam istam erae huic respondi quod rogabat.

nunc ad te redeo: si quid est opus, dic, impetratumst.

quid quaeritabas?

Hal.
homo et mea mulier, vos saluto.

Phan.

Et nos te. sed quid quaeritas?

Hal.
Vestigium hic requiro,

qua aufugit quaedam ... aestio ...

Lamp.
Quid id? quid nam est?

Hal.

60Alienum ... et maerorem familiarem.

Lamp.

Mala mers, era, haec et callida est.

Phan.
Ecastor ita videtur.

Lamp.

Imitatur nequam bestiam et damnificam.

Phan.
Quamnam, amabo?

Lamp.

Involvolum, quae in pampini folio intorta implicat se:

itidem haec exorditur sibi intortam orationem.

65quid quaeritas?

Hal.
Cistellula hinc mi, adulescens, evolavit.

Lamp.

In caveam latam oportuit.

Hal.
Non edepol praeda magna.

Lamp.

Mirum quin grex venalium in cistella infuerit una.

Phan.

Sine dicat.

Lamp.
Si dicat quidem.

Phan.
Age lóquere tu quid ibi infuerit.

Hal.

Crepundia una.

Lamp.
Est quidam homo, qui illam ait se scire ubi sit.

70at pol ille a quadam muliere, si eam monstret, gratiam ineat.

Lamp.

At sibi ille quidam volt dari mercedem.

Hal.
At pol illa quaedam,

quae illam cistellam perdidit, quoidam negat esse quod det.

Lamp.

At enim ille quidam operam bonam magis expetit quam argentum.

Hal.

At pol illi quoidam mulieri nulla opera gratuita est.

Phan.

75Commodule quaedam. tu tibi nunc prodes. confitemur

cistellam habere.

Hal.
At vos Salus servassit. ubi ea nunc est?

Phan.

Salvam eccam. sed ego rem meam magnam confabulari

tecum volo: sóciam te mihi adopto ad meam salutem.

Hal.

Quid istúc negoti est? aut quis es?

Phan.
Egó sum illius mater,

80quae haec gestitavit.

Hal.
Hicine tu ergo habitas?

Phan.
Hariolare.

sed quaéso, ambages, mulier, mitte atque hoc age.

eloquere, unde haec sunt tibi, cito, crepundia.

Hal.

Mea haec erilis gestitavit filia.

Lamp.

Mentiris, nam mea gestitavit, non tua.

Phan.

85Ne obloquere.

Lamp.
Taceo.

Phan.
Mulier, perge dicere.

ubi ea est, quae gestitavit?

Hal.
Hic in proximo.

Phan.

Istic quidem edepol mei virí habitat gener.

...

Phan.

Ne obloquere rusus. perge porro dicere.

90quot annos nata dicitur?

Hal.
Septemdecim.

Phan.

Mea est.

Lamp.
East: u ... numerus annorum attulit.

Hal.

Quid qua tibi causa haec dixi? iam quaero meam.

Lamp.

At pol ego ... sunt, quaero tertiam.

Phan.

Quod quaeritabam, filiam inveni meam.

Hal.

95Aequom est reponi per fidem quod creditum est,

ne bene merenti sit malo benignitas.

nostra haec alumna est, tua profecto filia:

...

et redditura est tuam tibi, et ea gratia

100domo profecta est. ceterum ex ipsa, obsecro,

exquaeritote: ego serva sum.

Phan.
Aequom postulas.

Hal.

Illius égo istanc esse malo gratiam.

sed istánc cistellam te opsecro ut reddas mihi.

Phan.

Quid fit, Lampadio?

Lamp.
Quod tuom est teneas tuom.

Phan.

105At me huius miseret.

Lamp.
Sic faciundum censeo:

da isti cistellam et intro abi cum istac semul.

Phan.

Tibi auscultabo. tene tu cistellam tibi,

abeamus intro. sed quid est nomen tuae

dominae?

Hal.
Melaenis.

Phan.
I prae, iám ego te sequar.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (90 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: