[25]
quae cum ita sint, cur non arbitrum pro socio
adegeris Q. Roscium quaero. formulam non noras?
notissima erat. iudicio gravi experiri nolebas? quid
ita? propter familiaritatem veterem? cur ergo laedis?
propter integritatem hominis? cur igitur insimulas?
propter magnitudinem criminis? itane vero? quem per
arbitrum circumvenire non posses, cuius de ea re proprium
non erat iudicium, hunc per iudicem condemnabis, cuius
de ea re nullum est arbitrium? quin tu hoc crimen aut
obice ubi licet agere, aut iacere noli ubi non oportet.
tametsi iam hoc tuo testimonio crimen sublatum est.
nam quo tu tempore illa formula uti noluisti, nihil hunc
in societatem fraudis fecisse indicasti. dic enim, tabulas
habes an non? si non habes, quem ad modum pactio
est?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.