1. ... malitiam naturae crederetur. is scilicet vir optimus
et singulari fide praeditus in suo iudicio suis tabulis
testibus uti conatur. solent fere dicere qui per tabulas
hominis honesti pecuniam expensam tulerunt: 'egone
talem virum corrumpere potui, ut mea causa falsum in
codicem referret?' exspecto quam mox Chaerea hac
oratione utatur: 'egone hanc manum plenam perfidiae et
hos digitos meos impellere potui ut falsum perscriberent
nomen?' quod si ille suas proferet tabulas, proferet suas
quoque Roscius. erit in illius tabulis hoc nomen, at in
huius non erit.
[2]
cur potius illius quam huius credetur?—
scripsisset ille, si non iussu huius expensum tulisset?
—non scripsisset hic quod sibi expensum ferre iussisset?
nam quem ad modum turpe est scribere quod non
debeatur, sic improbum est non referre quod debeas.
aeque enim tabulae condemnantur eius qui verum non
rettulit et eius qui falsum perscripsit. sed ego copia et
facultate causae confisus vide quo progrediar. si tabulas
C. Fannius accepti et expensi profert suas in suam rem suo
arbitratu scriptas, quo minus secundum illum iudicetis
non recuso.
[3]
quis hoc frater fratri, quis parens filio tribuit
ut, quodcumque rettulisset, id ratum haberet? ratum
habebit Roscius; profer; quod tibi fuerit persuasum, huic
erit persuasum, quod tibi fuerit probatum, huic erit probatum.
Paulo ante M. Perpennae, P. Saturi tabulas
poscebamus, nunc tuas, C. Fanni Chaerea, solius flagitamus
et quo minus secundum eas lis detur non recusamus; quid
ita non profers?
[4]
non conficit tabulas? immo diligentissime.
non refert parva nomina in codices? immo omnis
summas. leve et tenue hoc nomen est? HS ccciↃↃↃ
sunt. quo modo tibi tanta pecunia extraordinaria iacet?
quo modo HS ccciↃↃↃ in codice accepti et expensi non
sunt? pro di immortales! essene quemquam tanta audacia
praeditum qui, quod nomen referre in tabulas timeat, id
petere audeat, quod in codicem iniuratus referre noluerit, id
iurare in litem non dubitet, quod sibi probare non possit,
id persuadere alteri conetur!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.