[56]
accusatores multos esse in civitate utile est ut metu contineatur
audacia; verum tamen hoc ita est utile ut ne plane inludamur ab
accusatoribus. innocens est quispiam, verum tamen, quamquam
abest a culpa, suspicione tamen non caret1; tametsi miserum est,
tamen ei qui hunc accuset possim2 aliquo modo ignoscere. cum enim
aliquid habeat quod possit3 criminose ac suspiciose dicere, aperte
ludificari et calumniari sciens non videatur. qua re facile omnes
patimur esse quam plurimos accusatores, quod innocens, si accusatus
sit4, absolvi potest, nocens, nisi accusatus fuerit, condemnari non
potest; utilius est autem absolvi innocentem quam nocentem causam
non dicere. Anseribus cibaria publice locantur et canes aluntur in
Capitolio ut significent si fures venerint. at fures internoscere non
possunt, significant tamen si qui noctu in Capitolium venerint5 et, quia
id est suspiciosum, tametsi bestiae sunt, tamen in eam partem potius
peccant quae est cautior. quod si luce quoque canes latrent cum deos6
salutatum aliqui venerint, opinor, eis crura suffringantur, quod acres
sint etiam tum cum suspicio nulla sit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.