1. credo ego vos, iudices, mirari quid sit quod, cum1 tot summi oratores
hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim2, is qui
neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his qui
sedeant comparandus. omnes hi quos videtis adesse in hac causa
iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi, defendere
ipsi3 propter iniquitatem temporum non audent. ita fit ut adsint propterea
quod officium sequuntur, taceant autem idcirco quia
periculum vitant.4
[2]
quid ergo? audacissimus ego ex omnibus? minime.
an5 tanto officiosior quam ceteri? ne istius quidem laudis ita sum6
cupidus ut aliis eam praereptam velim. quae me igitur res praeter
ceteros impulit ut causam Sex. Rosci reciperem? quia, si qui istorum
dixisset quos videtis adesse, in quibus summa auctoritas est atque
amplitudo, si verbum de re publica fecisset, id quod in hac causa fieri
necesse est, multo plura dixisse quam dixisset putaretur.
[3]
ego autem
si7 omnia quae dicenda sunt libere dixero, nequaquam tamen similiter
oratio mea exire atque8 in volgus emanare poterit. deinde quod
ceterorum neque dictum obscurum potest esse propter nobilitatem et
amplitudinem9 neque temere dicto concedi propter aetatem et
prudentiam. ego si quid liberius dixero, vel occultum esse propterea
quod nondum ad rem publicam accessi, vel ignosci adulescentiae
meae10 poterit; tametsi non modo ignoscendi ratio verum etiam
cognoscendi consuetudo iam de civitate sublata est.
[4]
accedit illa
quoque causa quod a ceteris forsitan ita petitum sit ut dicerent, ut
utrumvis salvo officio se facere11 posse arbitrarentur; a me autem ei
contenderunt qui apud me et amicitia et beneficiis et dignitate
plurimum possunt, quorum ego nec12 benevolentiam erga me ignorare
nec auctoritatem aspernari nec voluntatem neglegere debebam13.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 surrexerim is ς, Naugerius (2): surrexerimus α: surrexerim cett.
3 ipsi autem V
4 vitant V, Auct. Schem. Dianoeas (Rhet. M. p. 73): metuunt cett.
7 autem si V: etiam si cett.: om. Charisius (K. 1.203)
8 atque ‘atquo’ ne ς: fort. neque
9 potest esse post amplitudinem hab. A.
10 meae om. V
11 se facere mei: fa.... e V (litt. med. abscisis): facere se ed. Ven.
12 ego nec V: ego neque cett.
13 debebam Ernesti: debeam codd. (cf. Zielinski p. 191)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.