previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. Romae circ. iv Non. Febr. a. 711 (43).
CICERO TREBONIO S.
quam vellem ad illas pulcherrimas epulas me Idibus Martiis invitasses! reliquiarum nihil haberemus. at nunc cum iis tantum negoti est, ut vestrum illud divinum in rem p. beneficium non nullam habeat querelam. quod vero a te, viro optimo, seductus est tuoque beneficio adhuc vivit haec pestis, interdum, quod mihi vix fas est, tibi subirascor ; mihi enim negoti plus reliquisti uni quam praeter me omnibus. ut enim primum post Antoni foedissimum discessum senatus haberi libere potuit, ad illum animum meum reverti pristinum, quem tu cum civi acerrimo, patre tuo, in ore et amore semper habuisti. [2] nam cum senatum a. d. xiii K. Ian. tr. pl. vocavissent deque alia re referrent, totam rem p. sum complexus egique acerrime senatumque iam languentem et defessum ad pristinam virtutem consuetudinemque revocavi magis animi quam ingeni viribus. hic dies meaque contentio atque actio spem primum populo R. attulit libertatis reciperandae ; nec vero ipse postea tempus ullum intermisi de re p. non cogitandi solum sed etiam agendi.

[3] quod nisi res urbanas actaque omnia ad te perferri arbitrarer, ipse perscriberem, quamquam eram maximis occupationibus impeditus. sed illa cognosces ex aliis ; a me pauca, et ea summatim. habemus fortem senatum, consularis partim timidos, partim male sentientis; magnum damnum factum est in Servio ; L. Caesar optime sentit sed, quod avunculus est, non acerrimas dicit sententias ; consules egregii, praeclarus D. Brutus, egregius puer Caesar, de quo spero equidem reliqua ; hoc vero certum habeto, nisi ille veteranos celeriter conscripsisset legionesque duae de exercitu Antoni ad eius se auctoritatem contulissent atque is oppositus esset terror Antonio, nihil Antonium sceleris, nihil crudelitatis praeteriturum fuisse. haec tibi, etsi audita esse arbitrabar, volui tamen notiora esse. plura scribam, si plus oti habuero.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: