previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


immortalis ago tibi gratias agamque, dum vivam nam relaturum me adfirmare non possum. tantis enim tuis officiis non videor mi respondere posse, nisi forte, ut tu gravissime disertissimeque scripsisti, ita sensurus es, ut me referre gratiam putes, cum memoria tenebo. si de fili tui dignitate esset actum, amabilius certe nihil facere potuisses. primae tuae sententiae infinitis cum muneribus, posteriores ad tempus arbitriumque amicorum meorum compositae, oratio adsidua et perpetua de me, iurgia cum obtrectatoribus propter me notissima mihi sunt. non mediocris adhibenda mihi est cura ut rei p. me civem dignum tuis laudibus praestem, in amicitia tua memorem atque gratum. quod reliquum est, tuum munus tuere et me, si quem esse voluisti eum exitu rebusque cognoscis, defende ac suscipe.

[2] Cum Rhodanum copias omnis traiecissem fratremque cum tribus milibus equitum praemisissem, ipse iter ad Mutinam dirigerem, in itinere de proelio facto Brutoque et Mutina obsidione liberatis audivi. animadverti nullum alium receptum Antonium reliquiasque, quae cum eo essent, habere nisi in his partibus, duasque ei spes esse propositas, unam Lepidi ipsius, alteram exercitus. quod quaedam pars exercitus non minus furiosa est quam qui cum Antonio fuerunt, equitatum revocavi ; ipse in Allobrogibus constiti, ut proinde ad omnia paratus essem ac res me moneret. si nudus hoc se Antonius confert, facile mi videor per me sustinere posse remque publicam ex vestra sententia administrare, quamvis ab exercitu Lepidi recipiatur ; si vero copiarum aliquid secum adducet et si decima legio veterana, quae nostra opera revocata cum reliquis est, ad eundem furorem redierit, tamen ne quid detrimenti fiat dabitur opera a me, idque me praestaturum spero, dum istinc copiae traiciantur coniunctaeque nobiscum facilius perditos opprimant.

[3] hoc tibi spondeo, mi Cicero, neque animum nec diligentiam mihi defuturam. cupio me hercules nullam residuam sollicitudinem esse ; sed si fuerit, nec animo nec benevolentiae nec patientiae cuiusquam pro vobis cedam. . do quidem ego operam ut etiam Lepidum ad huius rei societatem incitem, omniaque ei obsequia polliceor, si modo rem p. respicere volet. utor in hac re adiutoribus interpretibusque fratre meo et Laterense et Furnio nostro. non me impedient privatae offensiones quo minus pro rei p. salute etiam cum inimicissimo consentiam: quod si nihil profecero, nihilo minus maximo cum animo et maiore fortasse cum mea gloria vobis satis faciam. fac valeas meque mutuo diligas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
43 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: