Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6.
hi permissu Lentuli primores equitum centurionumque et robora ex legionibus peditum legatos
in hiberna ad M. Marcellum miserunt, e quibus unus
potestate dicendi facta: "
[2]
consulem te, M. Marcelle, in
Italia adissemus, cum primum de nobis etsi non iniquum, certe triste senatus consultum factum est, nisi
hoc sperassemus,
[3]
in provinciam nos morte regum turbatam ad grave bellum adversus Siculos simul Poenosque mitti et sanguine nostro vulneribusque nostris
senatui satisfacturos esse, sicut patrum memoria, qui
capti a Pyrrho ad Heracleam erant, adversus Pyrrhum
ipsum pugnantes satisfecerunt.
[4]
quamquam quod ob
meritum nostrum suscensuistis, patres conscripti, nobis,
aut suscensetis?
[5]
ambo mihi consules et universum senatum intueri videor, cum te, M. Marcelle, intueor,
quem si ad Cannas consulem habuissemus, melior et
rei publicae et nostra fortuna esset.
[6]
sine, quaeso, priusquam de condicione nostra queror, noxam, cuius arguimur, nos purgare si non deum ira nec fato, cuius lege
immobilis rerum humanarum ordo seritur, sed culpa
periimus ad Cannas, cuius tandem ea culpa fuit?
[p. 242]
militum an imperatorum?
[7]
equidem miles nihil umquam
dicam de imperatore meo, cui praesertim gratias sciam
ab senatu actas, quod non desperaverit de re publica
cui post fugam a Cannis per omnes annos prorogatum
imperium.
[8]
ceteros item ex reliquiis cladis eius, quos
tribunos militum habuimus, honores petere et gerere
et provincias obtinere audivimus.
[9]
an vobis vestrisque
liberis ignoscitis facile, patres conscripti, in haec villa
capita saevire libet? et consuli primoribusque aliis
civitatis fugere, cum spes alia nulla esset, turpe non
fuit;
[10]
milites utique morituros in aciem misistis? ad
Alliam prope omnis exercitus fugit; ad Furculas Caudinas ne expertus quidem certamen arma tradidit hosti,
ut alias pudendas clades exercituum taceam:
[11]
tamen
tantum afuit ab eo, ut ulla ignominia iis exercitibus
quaereretur, ut et urbs Roma per eum exercitum, qui
ab Allia Veios transfugerat,
[12]
reciperaretur, et Caudinae
legiones, quae sine armis redierant Romam, armatae
remissae in Samnium eundem illum hostem sub iugum
miserint, qui hac sua ignominia laetatus fuerat.
[13]
Cannensem vero quisquam exercitum fugae aut pavoris
insimulare potest, ubi plus quinquaginta milia hominum ceciderunt, unde consul cum equitibus septuaginta fugit, unde nemo superest, nisi quem hostis
caedendo fessus reliquit?
[14]
cum captivis redemptio negabatur, nos vulgo homines laudabant, quod rei publicae
nos reservassemus, quod ad consulem Venusiam redissemus, et speciem iusti exercitus fecissemus;
[15]
nunc
deteriore condicione sumus, quam apud patres nostros
fuerant captivi. quippe illis arma tantum atque ordo
militandi locusque, in quo tenderent in castris, est
mutatus, quae tamen semel navata rei publicae opera
et uno felici proelio recuperarunt:
[16]
nemo eorum relegatus in exilium est, nemini spes emerendi stipendia
adempta, hostis denique est datus, cum quo dimicantes
aut vitam semel aut ignominiam finirent;—
[17]
nos, quibus, nisi quod commisimus, ut quisquam ex Cannensi
[p. 243]
acie miles Romanus superesset, nihil obici potest, non
solum a patria procul Italiaque sed ab hoste etiam
relegati sumus,
[18]
ubi senescamus in exilio, ne qua spes,
ne qua occasio abolendae ignominiae, ne qua placandae civium irae, ne qua denique bene moriendi sit.
neque ignominiae finem
[19]
nec virtutis praemium petimus; modo experiri animum et virtutem exercere liceat.
laborem et periculum petimus, ut virorum, ut militum officio fungamur.
[20]
bellum in Sicilia iam alterum
annum ingenti dimicatione geritur; urbes alias Poenus,
alias Romanus expugnat;
[21]
peditum equitum acies concurrunt; ad Syracusas terra marique geritur res; clamorem pugnantium crepitumque armorum exaudimus
resides ipsi ac segnes, tamquam nec manus nec arma
habeamus. servorum legionibus Ti. Sempronius consul
totiens iam cum hoste signis conlatis pugnavit; operae
pretium habent libertatem civitatemque:—
[22]
pro servis
saltem ad hoc bellum emptis vobis simus, congredi
cum hoste liceat et pugnando quaerere libertatem. vis
tu mari, vis terra, vis acie, vis urbibus oppugnandis
experiri virtutem?
[23]
asperrima quaeque ad laborem periculumque deposcimus, ut, quod ad Cannas faciundum
fuit, quam primum fiat, quoniam, quidquid postea
viximus, id omne destinatum ignominiae est."
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.