This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40.
dum haec in Hispania geruntur, Marcellus
captis Syracusis, cum cetera in Sicilia tanta fide atque
integritate composuisset, ut non modo suam gloriam
sed etiam maiestatem populi Romani augeret, ornamenta urbis, signa tabulasque, quibus abundabant Syracusae, Romam devexit, hostium quidem illa spolia et
parta belli iure;
[2]
ceterum inde primum initium mirandi
Graecarum artium opera licentiaeque huic sacra profanaque omnia vulgo spoliandi factum est, quae postremo
in Romanos deos, templum id ipsum primum, quod a
Marcello eximie ornatum est, vertit.
[3]
visebantur enim
ab externis ad portam Capenam dedicata a. M.
[p. 288]
Marcello templa propter excellentia eius generis ornamenta, quorum perexigua pars comparet.
[4]
legationes
omnium ferme civitatium Siciliae ad eum conueniebant. dispar ut causa earum, ita condicio erat. qui
ante captas Syracusas aut non desciverant aut redierant in amicitiam, ut socii fideles accepti cultique;
quos metus post captas Syracusas dediderat, ut victi
a victore leges acceperunt.
[5]
erant tamen haud parvae
reliquiae belli circa Agrigentum Romanis, Epicydes
et Hanno duces reliqui prioris belli et tertius novus
ab Hannibale in locum Hippocratis missus, Libyphoenicum generis Hippacritanus—Muttinen populares vocabant—, vir inpiger et sub Hannibale
magistro omnis belli artes edoctus.
[6]
huic ab Epicyde
et Hannone Numidae dati auxiliares, cum quibus ita
pervagatus est hostium agros, ita socios ad retinendos
in fide animos eorum ferendo in tempore cuique auxilium adiit,
[7]
ut brevi tempore totam Siciliam impleret nominis sui, nec spes alia maior apud faventis
rebus Carthaginiensium esset.
[8]
itaque inclusi ad id
tempus moenibus Agrigenti dux Poenus Syracusanusque non consilio Muttinis quam fiducia magis ausi
egredi extra muros ad Himeram amnem posuerunt
castra.
[9]
quod ubi perlatum ad Marcellum est, extemplo copias movit et ab hoste quattuor ferme
milium intervallo consedit, quid agerent pararentve,
expectaturus.
[10]
sed nullum neque locum neque tempus
cunctationi consiliove dedit Muttines, transgressus
amnem ac stationibus hostium cum ingenti terrore
ac tumultu invectus.
[11]
postero die prope iusto proelio
compulit hostis intra munimenta. inde revocatus
seditione Numidarum in castris facta, cum trecenti
ferme eorum Heracleam Minoam concessissent, ad
mitigandos revocandosque eos profectus magno opere
monuisse duces dicitur, ne absente se cum hoste manus consererent.
[12]
id ambo aegre passi duces, magis
Hanno, iam ante anxius gloria eius: Muttinem sibi
[p. 289]
modum facere, degenerem Afrum imperatori Carthaginiensi misso ab senatu populoque?
[13]
is perpulit
cunctantem Epicyden, ut transgressi flumen in aciem
exirent: nam si Muttinem opperirentur, et secunda
pugnae fortuna evenisset, haud dubie Muttinis gloriam
fore.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.