Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[52]
Aspasia autem ser-
monem cum ipso Xenophonte instituit. ‘quaeso,’ inquit,
‘Xenophon, si vicinus tuus equum meliorem habeat,
quam tuus est, tuumne equum malis an illius?’ ‘illius,’
inquit. ‘quid, si fundum meliorem habeat, quam tu ha-
bes, utrum tandem fundum habere malis?’ ‘illum,’ in-
quit, ‘meliorem scilicet.’ ‘quid, si uxorem meliorem ha-
beat, quam tu habes, utrum tuamne an illius malis?’
atque hic Xenophon quoque ipse tacuit. post Aspasia:
‘quoniam uterque vestrum,’ inquit, ‘id mihi solum non
respondit, quod ego solum audire volueram, egomet
dicam, quid uterque cogitet. nam et tu, mulier,
optumum virum vis habere et tu, Xenophon, uxorem
habere lectissimam maxime vis. quare, nisi hoc per-
feceritis, ut neque vir melior neque femina lectior in
terris sit, profecto semper id, quod optumum putabitis
esse, multo maxime requiretis, ut et tu maritus sis
quam optumae et haec quam optimo viro nupta sit.’
hic cum rebus non dubiis assensum est, factum est
propter similitudinem, ut etiam illud, quod dubium
videretur, si qui separatim quaereret, id pro certo
propter rationem rogandi concederetur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.