next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Diu multumque dubitavi, Stella, iuvenis optime et in studiis nostris eminentissime, qua parte voluisti, an hos libellos, qui mihi subito calore et quadam festinandi voluptate fluxerunt, cum singuli de sinu meo prodierint,1 congregatos ipse dimitterem. Quid enim oportet me huius 2 quoque auctoritate editionis onerari, qui adhuc pro Thebaide mea, quamvis me reliquerit, timeo? Sed et Culicem legimus et Batrachomachiam etiam agnoscimus, nec quisquam est inlustrium poetarum qui non aliquid operibus suis stilo remissiore praeluserit. Quid? Quod haec serum erat continere, cum illa vos certe, quorum honori data sunt, haberetis? Sed apud ceteros necesse est multum illis pereat ex venia, cum amiserint quam solam habuerunt gratiam 3 4 [p. 4] celeritatis. Nullum enim ex illis biduo longius tractum, quaedam et in singulis diebus effusa; quam timeo, ne verum istuc versus quoque ipsi de se probent! Primus libellus sacrosanctum habet testem: sumendum enim erata Iove principium.’ Centum hos versus, quos in equum maximum feci, indulgentissimo imperatori postero die, quam dedicaverat opus, tradere iussus sum. ‘Potuisti illuddicet aliquiset ante vidisse.’ Respondebis illi tu, Stella carissime, qui epithalamion tuum, quod mihi iniunxeras, scis biduo scriptum. Audacter mehercles, sed ter centum tamen 5 hexametros habet, et fortasse tu pro collega mentions. Manilius certe Vopiscus, vir eruditissimus et qui praecipue vindicat a situ litteras iam paene fugientes, solet ultro quoque nomine meo gloriari, villam Tiburtinam suam descriptam a nobis uno die. Sequitur libellus Rutilio Gallico convalescenti 6 dedicatus, de quo nihil dico, ne videar defuncti testis occasione mentiri. Nam Claudi Etrusci testimonium documentum 7 est, qui balneolum a me suum intra moram cenae recepit. In fine sunt Kalendae Decembres, quibus utique creditur: noctem enim illam felicissimam et voluptatibus publicis in-expertam ... 8 9 10 11 12

1

2

3 Lacuna in MSS. after pro: prodierint Pol., prodiissent ς.

4 Lacuna in MSS. after enim: oportet me huius Doni.

5

6

7

8

9 ter centum tamen Elter: tantum tamen M.

10 convalescent! Seriverius and Heinsius: est valent M (above valent, fee, erased by M2), est valenti Pol.

11 documentum Klotz: domomum M, commodum or idoneum Phillimore.

12 Seven or eight lines of the page left empty in MSS.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: