next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Prima dicte mihi, summa dicende Camena,
spectatum satis et donatum iam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
non eadem est aetas, non mens. Veianius armis
5Herculis ad postem fixis latet abditus agro,
ne populum extrema totiens exoret harena,
est mihi purgatam crebro qui personet aurem:
solve senescentem mature sanus equum, ne
peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.’
10Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono;
quid verum atque decens curo et rogo et omnis in hoc sum;
condo et compono quae mox depromere possim.
ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter: [p. 252]
nullius addictus iurare in verba magistri,
15quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
nunc agilis fio et mersor civilibus undis,
virtutis verae custos rigidusque satelles;
nunc in Aristippi furtim praecepta relabor
et mihi res, non me rebus, subiungere conor.
20Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque
longa videtur opus debentibus, ut piger annus
pupillis, quos dura premit custodia matrum;
sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem
consiliumque morantur agendi naviter id quod
25aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,
aeque neglectum pueris senibusque nocebit,
restat ut his ego me ipse regam solerque elementis,
non possis oculo quantum contendere Lynceus,
non tamen idcirco contemnas lippus inungui;
30nec quia desperes invicti membra Glyconis,
nodosa corpus nolis prohibere cheragra.
est quadam prodire tenus, si non datur ultra.
Fervet avaritia miseroque cupidine pectus:
sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem
35possis et magnam morbi deponere partem.
laudis amore tumes; sunt certa piacula, quae te
ter pure lecto poterunt recreare libello. [p. 254]
invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,
nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,
40si modo culturae patientem commodet aurem.
Virtus est vitium fugere et sapientia prima
stultitia caruisse, vides, quae maxima credis
esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,
quanto devites animi capitisque labore;
45impiger extremos curris mercator ad Indos,
per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignis:
ne cures-ea, quae stulte miraris et optas,
discere et audire et meliori credere non vis?
quis circum pagos et circum compita pugnax
50magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae?
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
o cives, cives, quaerenda pecunia primum est;
virtus post nummos!’ haec Ianus summus ab imo
55prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque,
laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.
est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque,
sed quadringentis sex septem milia desunt ;
plebs eris. at pueri ludentes, ‘rex eris,’ aiunt,
60si recte facies.’ hic murus aeneus esto,
nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. [p. 256]
Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est
nenia, quae regnum recte facientibus offert,
et maribus Curiis et decantata Camillis?
65isne tibi melius suadet, quirem facias, rem,
si possis, recte, si non, quocumque modo, rem,’
ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi,
an qui Fortunae te responsare superbae
liberum et erectum praesens hortatur et aptat ?
70Quod si me populus Romanus forte roget, cur
non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,
nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit,
olim quod volpes aegroto cauta leoni
respondit, referam: ‘quia me vestigia terrent,
75omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.’
belua multorum es capitum, nam quid sequar aut quem?
pars hominum gestit conducere publica; sunt qui
frustis et pomis viduas venentur avaras
excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
80multis occulto crescit res faenore. Verum
esto aliis alios rebus studiisque teneri:
idem eadem possunt horam durare probantes?
nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis,’
si dixit dives, lacus et mare sentit amorem
85festinantis eri; cui si vitiosa libido [p. 258]
fecerit auspicium, ‘cras ferramenta Teanum
tolletis, fabri!’ lectus genialis in aula est:
nil ait esse prius, melius nil caelibe vita;
si non est, iurat bene solis esse maritis.
90quo teneant voltus mutantem Protea nodo?
quid pauper? ride: mutat cenacula, lectos,
balnea, tonsores, conducto navigio aeque
nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.
Si curatus inaequali tonsore capillos
95occurri, rides; si forte subucula pexae
trita subest tunicae, vel si toga dissidet impar,
rides: quid, mea cum pugnat sententia secum,
quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,
aestuat et vitae disconvenit ordine toto,
100diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?
insanire putas sollemnia me neque rides,
nec medici credis nec curatoris egere
a praetore dati, rerum tutela mearum
cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem
105de te pendentis, te respicientis amici.
Ad summam: sapiens uno minor est Iove, dives,
liber, honoratus, pulcher, rex denique regum,
praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est. [p. 260]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (12 total)
  • Cross-references to this page (12):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ATHLE´TAE
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), BASILINDA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DEJECTI EFFUSIVE ACTIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DOMUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), GLADIATO´RES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LECTUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDUS LITTERA´RIUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ORDO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PAGUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PLEBES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TUTOR
    • Smith's Bio, Glycon
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: