1. Miltiades, Cimonis filius, Atheniensis, cum et antiquitate generis et gloria maiorum et sua modestia unus omnium maxime floreret eaque esset aetate, ut non iam solum de eo bene sperare, sed etiam confidere cives possent sui, talem eum futurum, qualem cognitum iudicarunt, accidit ut Athenienses Chersonesum colonos vellent mittere. [2] cuius generis cum magnus numerus esset et multi eius demigrationis peterent societatem, ex iis delecti Delphos deliberatum missi sunt qui consulerent Apollinem, quo potissimum duce uterentur. namque tum Thraeces eas regiones tenebant, cum quibus armis erat dimicandum. [3] his consulentibus nominatim Pythia praecepit, ut Miltiadem imperatorem sibi sumerent: id si fecissent, incepta prospera futura. [4] hoc oraculi responso Miltiades cum delecta manu classe Chersonesum profectus cum accessisset Lemnum et incolas eius insulae sub potestatem redigere vellet Atheniensium, idque ut [5] Lemnii sua sponte facerent postulasset, illi irridentes responderunt tum id se facturos, cum ille domo navibus profectus vento aquilone venisset Lemnum. hic enim ventus ab septemtrionibus oriens adversum tenet Athenis proficiscentibus. [6] Miltiades morandi tempus non habens cursum direxit, quo tendebat, pervenitque Chersonesum.