1. ante quam de re publica, patres conscripti, dicam ea
quae dicenda hoc tempore arbitror, exponam vobis breviter
consilium et profectionis et reversionis meae. ego cum
sperarem aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque
rem publicam esse revocatam, manendum mihi statuebam
quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria. nec vero
usquam discedebam nec a re publica deiciebam oculos ex
eo die quo in aedem telluris convocati sumus. in quo
templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheniensiumque
renovavi1 vetus exemplum; Graecum etiam verbum
usurpavi quo tum in sedandis discordiis usa erat2 civitas
illa, atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempiterna
delendam censui.
[2]
praeclara tum oratio M. Antoni,
egregia etiam voluntas; pax denique per eum et per liberos
eius cum praestantissimis civibus confirmata est. atque his
principiis reliqua consentiebant. ad deliberationes eas quas
habebat domi de re publica principes civitatis adhibebat;
ad hunc ordinem res optimas deferebat3; nihil tum nisi quod
erat notum omnibus4 in C. Caesaris commentariis reperiebatur5;
summa constantia6 ad ea quae quaesita erant respondebat7.
[3]
num qui exsules restituti? Vnum aiebat, praeterea
neminem. num immunitates datae? 'nullae' respondebat.
adsentiri etiam nos Ser. Sulpicio, clarissimo viro, voluit, ne
qua tabula post Idus Martias ullius decreti Caesaris aut
benefici figeretur. multa praetereo eaque praeclara8; ad
singulare enim M. Antoni factum festinat oratio. dictaturam,
quae iam vim9 regiae potestatis10 obsederat, funditus ex re
publica sustulit; de qua11 ne sententias quidem diximus. scriptum
senatus consultum quod fieri vellet attulit, quo recitato
auctoritatem eius summo studio secuti sumus eique amplissimis
verbis per senatus consultum gratias egimus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 renovavi Vns: revocavi ct
2 discordiis usa erat V: discordaverat c: discordiis erat t: discors erat ns
3 referebat Reid
4 nisi... omnibus om. D
5 reperiebat Kraffert
6 summa cum dignitate constantia D
7 nullae respondebat om. D: nullas respondebat Wesenberg
8 ea quae clara sunt D
9 iam vim Vt: vim iam cns
10 possederat Hirschfelder
11 qua VD: qua re cod. Amst. ut voluit Klussmann: quo Stangl
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.