1. cum in omnibus causis gravioribus, C. Caesar, initio
dicendi commoveri soleam vehementius quam videtur vel
usus vel aetas mea postulare, tum in hac causa ita multa
me1 perturbant ut, quantum mea fides studi mihi adferat
ad salutem regis Deiotari defendendam, tantum facultatis
timor detrahat. primum dico pro capite fortunisque regis2,
quod ipsum, etsi3 non iniquum est in tuo dumtaxat periculo,
tamen est ita inusitatum, regem reum capitis esse, ut ante
hoc tempus non sit auditum.
[2]
deinde eum regem quem
ornare antea4 cuncto cum senatu solebam5 pro perpetuis eius
in nostram rem publicam meritis, nunc contra atrocissimum
crimen cogor defendere. accedit ut accusatorum alterius
crudelitate, alterius indignitate conturber6. crudelis Castor7,
ne dicam sceleratum et impium, qui nepos avum in
capitis discrimen8 adduxerit adulescentiaeque suae terrorem
intulerit ei cuius senectutem tueri et tegere debebat9, commendationemque
ineuntis aetatis ab impietate et ab scelere10
duxerit; avi servum corruptum praemiis ad accusandum dominum
impulerit, a legatorum pedibus abduxerit.
[3]
fugitivi
autem dominum accusantis et dominum absentem et dominum
amicissimum nostrae rei publicae cum os videbam,
cum verba audiebam11, non tam adflictam regiam condicionem
dolebam quam de fortunis communibus extimescebam.
nam cum more maiorum de servo in dominum ne tormentis
quidem quaeri liceat, in qua quaestione dolor elicere veram
vocem possit etiam ab invito, exortus est servus qui, quem
in eculeo appellare non posset12, eum accuset solutus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.