1. diuturni silenti, patres conscripti, quo eram his temporibus
usus, non timore aliquo, sed partim dolore, partim
verecundia, finem hodiernus dies attulit, idemque initium
quae vellem quaeque sentirem meo pristino more dicendi.
tantam enim mansuetudinem, tam inusitatam1 inauditamque
clementiam, tantum in summa potestate rerum omnium
modum, tam denique incredibilem sapientiam ac paene
divinam tacitus praeterire nullo modo2 possum.
[2]
M. enim
Marcello vobis, patres conscripti, reique publicae reddito
non illius solum3 sed etiam meam4 vocem et auctoritatem
vobis et5 rei publicae conservatam6 ac restitutam puto.
dolebam enim, patres conscripti, et vehementer angebar,
cum viderem7 virum talem, cum in eadem causa in qua
ego fuisset8, non in eadem esse fortuna, nec mihi persuadere
poteram nec fas esse ducebam versari me in nostro
vetere9 curriculo illo aemulo atque imitatore studiorum
ac laborum meorum quasi quodam socio a me et comite
distracto. ergo et mihi meae10 pristinae vitae consuetudinem,
C. Caesar, interclusam aperuisti et his omnibus ad
bene de re publica11 sperandum quasi signum aliquod sustulisti.
[3]
intellectum est enim mihi quidem in multis et maxime
in me ipso, sed paulo ante omnibus12, cum M. Marcellum
senatui reique publicae concessisti, commemoratis praesertim
offensionibus, te auctoritatem huius ordinis dignitatemque
rei publicae tuis vel doloribus vel suspicionibus anteferre.
ille quidem fructum omnis ante actae vitae13 hodierno die
maximum cepit, cum summo consensu senatus tum14 iudicio
tuo gravissimo et maximo. ex quo profecto intellegis quanta
in dato beneficio sit laus, cum in accepto sit tanta gloria.
[4]
est15 vero fortunatus16 cuius ex salute non minor paene
ad omnis quam ad illum17 ventura sit laetitia pervenerit:
quod quidem merito18 atque optimo iure contigit. quis
enim est illo aut nobilitate aut probitate aut optimarum
artium studio aut innocentia aut ullo in19 laudis genere
praestantior?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 invisitatam Eberhard
4 meam hoc loco hab. HBDE, post vocem Lγ, om. AV
7 cum viderem γ: om. αβ cum BDL: qui cum α: qui Eγ
8 fuisset α: fuisse h: fuissem Bam
10 et mihi meae k, ed. Cratand.: mihi et meae L: et mihi et meae cett.
11 de re p. α: de omni re p. βγ
12 omnibus Victorius: in omnibus codd.
15 es H
16 fortun. αhm: fortun. ille βa
17 ipsum Ernesti
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.