1. si quis antea, iudices, mirabatur quid esset quod, pro
tantis opibus rei publicae tantaque dignitate imperi, nequaquam
satis multi cives forti et magno animo invenirentur
qui auderent se et salutem suam in discrimen offerre pro
statu civitatis et pro communi libertate1, ex hoc tempore
miretur potius si quem bonum et fortem civem viderit, quam
si quem aut timidum aut sibi potius quam rei publicae consulentem.
nam ut omittatis de unius cuiusque casu cogitando
recordari, uno aspectu intueri potestis eos qui cum
senatu, cum bonis omnibus, rem publicam adflictam excitarint
et latrocinio domestico liberarint, maestos sordidatos
reos, de capite, de fama, de civitate, de fortunis, de liberis
dimicantis; eos autem qui omnia divina et humana violarint
vexarint perturbarint everterint, non solum alacris laetosque
volitare, sed etiam fortissimis atque optimis civibus periculum
moliri, de se nihil timere.
[2]
in quo cum multa sunt indigna,
tum nihil minus est ferendum quam quod iam non per
latrones suos, non per homines egestate et scelere perditos,
sed per vos nobis, per optimos viros optimis civibus periculum
inferre conantur, et quos lapidibus, quos ferro, quos
facibus, quos vi manu copiis delere non potuerunt, hos vestra
auctoritate, vestra religione, vestris sententiis se oppressuros
arbitrantur. ego autem2, iudices, qua3 voce mihi in agendis
gratiis commemorandoque eorum qui de me optime meriti
sunt beneficio esse utendum putabam, ea nunc uti cogor
in eorum4 periculis depellendis, ut5 iis potissimum vox haec
serviat quorum opera et mihi et vobis et populo Romano
restituta est.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 libertate libertates P1unde lib. 〈is〉 ex hoc Mommsen: lib. is hoc Bake (del. ex)
2 autem vero k
3 qua quoniam qua Halm
4 eorum susp. Landgraf (cf. § 144): reorum Stangl: amicorum Weidner: meorum coni. Mueller
5 ut supplevi, a librario aliquo, ut videtur, omissum, qui illud uti (VTIIS) male post vocabulum cogor iterari opinatus est (Cl. Qu. iii. 266)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.